The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942
p. 54
[16ª CONCLUSIO]
A Sexta decima conclusio est ista, et sequitur quasi immediate ex iam dictis, scilicet:
QUOD ALIQUOD ANIMAL PER SE UNUM NON EST SUPPOSITUM ALICUIUS SPECIEI SPECIALISSIMAE.
Ista conclusio declaratur sic: Natura humana assumpta est animal, sicut iam dictum est, et est per se unum, sicut de se patet, quia est composita ex materia et forma, quae faciunt essentialiter unum. Et tamen ista natura assumpta non est suppositum alicuius speciei specialissimae, saltem simpliciter, quia non est suppositum speciei humanae nec alicuius alterius, sicut probari potest inductive.
Item: Aggregatum ex natura assumpta et natura divina est aliquid per se unum, et tamen non est suppositum alicuius speciei specialissimae, quia nec speciei humanae nec alicuius alterius, sicut patet inductive.
Et quod non sit suppositum speciei humanae declaratur: quia si esset suppositum speciei humanae, tunc esset homo. Falsitas consequentis patet, quia non est homo Christus; nam quidquid est homo Christus, fuit ab aeterno; hoc aggregatum ex natura humana et natura divina non fuit ab aeterno; ergo hoc aggregatum non est homo Christus; nec alius homo: quia sic essent ibi duo homines, quod omnes theologi negant. Et pari ratione non videtur magis inconveniens ponere, quod aliquod animal per se unum non sit suppositum alicuius speciei specialissimae.
[17ª CONCLUSIO]
A Decima septima conclusio est ista:
QUOD ALIQUOD ENS PER SE UNUM NON EST SUPPOSITUM ALICUIUS SPECIEI SPECIALISSIMAE.
Et patet ista conclusio, sicut iam dictum est, de aggregato ex natura humana assumpta et natura divina. Et quod istud aggregatum ex natura humana et natura divina non sit suppositum alicuius speciei specialissimae, patet in declaratione praecedentis conclusionis. Et quod sit per se unum, declaratur sic: Quaecumque intensius uniuntur quam materia et forma, illa faciunt per se unum essentialiter; sed natura divina et natura humana assumpta in unitatem suppositi divini intensius uniuntur quam materia et forma; ergo faciunt essentialiter per se unum. Maior illius rationis videtur evidens, quia ex quo materia et forma ratione intensae unionis earum constituunt essentialiter per se unum, a fortiori ra-
16, A: 1. om. E. 2. supp..../om. E. 3. saltem..../om. E; seu add. E. 4. specialissimae..../om. E. 5. hoc aggregatum....om. V. 6. om. A. 7. ens A (et om. per se). 17, A: 1. om. A. 2. et n. d./om. E. 3. proprie A.