The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942
p. 55
tione videtur quod illa, quae intensius uniuntur quam materia et forma, debent constituere per se unum. Et minor etiam declaratur: Quia unio formae cum materia, licet sit magnae intensionis, non tamen est tantae, quod sit sufficiens causa faciendi communicationem idiomatum, ut de se patet: quia propter hoc non possemus vere dicere, quod materia sit forma, vel quod informatum sit forma, vel aliqua consimilia vocabula specialia ipsi materiae verificarentur de vocabulis specialibus ipsius formae; sed unio naturae humane ad naturam divinam est tantae intensionis, quod ipsa est sufficiens causa communicationis idiomatum inter naturam divinam et naturam humanam, sicut ex praedictis patet; ergo videtur plane, quod ista unio sit intensior valde quam unio materiae et formae.
B Sed contra istam conclusionem instatur: Quia si sic, sequeretur, quod pars alicuius totius esset aequalis vel saltem non minor suo toto, quod videtur esse contra primum principium istud, quod omne totum est maius sua parte; consequentia tamen patet, quia natura divina est infinitae virtutis, ergo non est minoris virtutis quam totum aggregatum ex natura divina et humana.
C Ad istud respondetur, quod nullum est inconveniens partem esse aequalem suo toti vel non esse minorem, quia hoc invenitur non tantum intensive sed etiam extensive. Intensive sicut in proposito vel ubicumque una pars est infinitae virtutis intensive. Unde aggregatum ex Deo et mundo non est maioris virtutis quam Deus solus intensive, cum ipse sit absolute infinitae virtutis intensive. Extensive vero patet, quod aliqua pars sit aequalis suo toti, sicut materia ignis est aeque longa, aeque lata, aeque profunda sicut totus ignis, cuius est materia; et similiter sua forma. Hoc etiam idem invenitur in quantitate discreta vel saltem in aliqua multitudine, in cuius aliqua parte non sunt pauciores unitates quam in tota multitudine, quia in toto universo non sunt plures partes quam in una faba, ex quo in una faba sunt infinitae partes. Sed illud principium intelligitur sic, quod omne totum extensivum compositum ex partibus finitis integralibus est maius aliqua sua parte integrali, et etiam quod omne totum virtutis compositum ex aliquibus virtutibus finitis est maius virtualiter aliqua sua parte finita.
D Et per ista patet responsio ad istam quaestionem laicorum quaerentium: quis portavit melius onus, quod umquam portabatur. Quibus si respondeatur, quod Beata Virgo portavit melius onus et pretiosius, quando portabat Christum, obiiciunt contra per hoc, quod asinus portavit melius onus, quia portavit tam Christum quam matrem, et mater
A: 4. sed minor A. 5. suffi. m. E; fac. om. V. 6. quod in formatum.../om. V; vel subiectum materiale sit forma vel aggregatum, nec add. E; pro seq. nec E.
B: 1. sit A; ergo.../intensive, ergo non minor quam totum E.
C: 1. dico E; breviter dicitur V.
2. altera VE.
3. natura humana E.
4. virtutes A.
5. econverso A.
D: 1. portavit...om. A; pro onus /bonum E (ubique).