The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942
p. 56
solum Christum. Sed hoc non valet, quia clarum est, quod Christus et mater non sunt aliquid melius quam Christus solus, quia Christus est infinitum bonum, et nullum infinitum proprie loquendo quod est infinitum respectu cuiuscumque operationis potest aliquo modo excedi.
[18 CONCLUSIO]
A Decima octava conclusio est ista:
QUOD ALIQUOD ANIMAL PER SE UNUM ET PER SE EXISTENS NON EST SUPPOSITUM ALICUIUS SPECIEI SPECIALISSIMAE SIMPLICITER.
Ista statim declaratur: Quia aggregatum ex natura divina et natura humana est animal ratione utriusque partis, quia natura humana assumpta est animal, sicut patet per 16 conclusionem, et natura divina est animal, quia est homo, ergo aggregatum ex utraque natura est animal ratione utriusque partis. Et quod sit per se unum, patet per proximam conclusionem praecedentem. Et quod sit per se existens, patet, quia non est accidens, nec materia nec forma, vel pars alicuius substantiae; nec est assumptum in unitatem suppositi alicuius; ergo est per se existens. Et quod non sit suppositum alicuius speciei simpliciter specialissimae, patet; quia non est suppositum speciei humanae, quia sic essent ibi duo homines, sicut aggregatum et natura divina, quae est homo. Nec est suppositum alicuius alterius, sicut probari potest inductive. Patet igitur conclusio.
B Sed contra istam conclusionem instatur: Quidquid est Christus, est homo; sed aggregatum ex natura humana et natura divina est Christus; ergo est homo. Maior est fidei; minor patet per illud, quod dicitur in symbolo fidei: Sicut ex anima et corpore unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Ex qua auctoritate videtur plane haberi, quod sicut compositum ex anima et corpore est homo, ita compositum ex homine et Deo sive ex natura humana et natura divina est Christus.
C Ad istud breviter dicitur concedendo dictam auctoritatem ad intellectum Ecclesiae ipsam dicentis, quia per ipsam non vult aliud intelligi nisi quod sicut ad hoc, quod aliquid sit homo, requiritur compositio animae et corporis, ita ad hoc quod aliquid sit Christus, requiritur unio
D: 2. Sed.../om. AV (textus corruptus).
3. quod.../om. EV.
A: 1. rationale add. E.
2. special. s. /bumanae E.
3. rationale add. E.
4. alterius suae E.
5. sicut.../et non irrationale E.
6. r. u. /rationale alterius E.
7. quia nec pes nec manus, quia nec est materia nec forma nec pars add. A.
8. si illud V.
9. quia non est...om. E.
B: 1. Nam sicut anima rationalis et caro sic fidelius ref. Symbol. Athanasianum E.
2. ex an.../om. E.
3. anima A.
C: 1. om. A.