The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942

p. 57

naturae divinae et naturae humanae. Sed ex hac ulterius non sequitur, quod sicut ex una parte compositum est homo, ita ex alia parte compositum sive aggregatum est Christus, quia in hoc non attenditur similitudo. Sed sicut iam dictum est, ad hoc tantum, quod sicut anima et corpus sive unio ex anima et corpore requiritur ad hoc, quod aliquid sit homo, ita unio naturae humanae et naturae divinae requiritur ad hoc, quod natura divina sit Christus; quia aliter essent ibi tres homines, si auctoritas intelligeretur secundum quod videtur sonare, scilicet illa natura assumpta, quam videtur ista auctoritas hominem vocare, et natura divina, quae secundum fidem est homo, et aggregatum ex utraque, quod videtur auctoritas vocare Christum. Sed clarum est, quod ibi non sunt tres homines. Ergo auctoritas non potest taliter intelligi, sed secundum quod prius exposita fuit.

[19 CONCLUSIO]

A Decima nona conclusio est ista, quae videtur sequi ex praedictis:

QUOD EX AGGREGATIONE SIVE EX ASSUMPTIONE NATURAE IN UNITATEM SUPPOSITI DIVINI TRIA ANIMALIA RESULTANT, QUORUM UNUM TANTUM EST SUPPOSITUM ALICUIUS SPECIEI SPECIALISSIMAE SIMPLICITER.

Ista conclusio declaratur: Quia in tali unione natura humana assumpta est animal, sicut patet per 16 conclusionem; et aggregatum ex utraque natura est animal, sicut patet per 18 conclusionem; et natura divina est animal, quia est homo; et nullum istorum animalium est aliud, sicut de se notum est; et tantum illud animal de numero istorum trium, quod est natura divina, est homo, sicut iam declaratum est in conclusione proxima praecedenti. Ergo iam conclusio est vera.

B Et si quaereretur, quare est inconvenientius ibi ponere tres homines quam tria animalia, ad istud breviter dicitur, quod quia perfectius est esse hominem quam esse animal, ideo quamvis concederetur aliquid esse animal non supponibile, non tamen propter hoc conceditur, aliquem esse hominem non supponibilem, quia repugnat secundum istam imaginem hominis hominem perfectum suppositum non esse. Non tamen reputo

C: 2. hoc A. 3. quia E. 4. aliter A. 5. non.../debet exponi secundum quod exposita fuit E. A: 1. et A. 2. tamen E. 3. breviter add. V. 4. 6 A; XV E. 5. illam V; X. E. 6. tamen E. B: 1. quaeratur E; quaeretur A. 2. conceditur AV. 3. om. A. 4. hominis.../perfectum suppositum non esse vocatum A; ipsum perfectissimum non esse E.