The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942

p. 58

tantam necessitatem in iam dictis conclusionibus de ista materia, quamvis sint probabiles, quin si alicui placeret, posset negare ibi esse tria animalia, sicut negatur ibi tres homines esse. Sed tunc consequenter deberet dici, quod non omnis substantia animata sensibilis esset animal, sed omnis substantia animata sensibilis supponibilis, sicut superius dictum est; et quod non omne animal rationale mortale est homo, sed omne animal rationale mortale supponibile.

[20ª CONCLUSIO]

A Vigesima conclusio est ista:

QUOD UNUM ET IDEM CORPUS NUMERO EST IN UNO LOCO EXTENSIVE ET IN ALIO LOCO NON EXTENSIVE CONSIMILI EXTENSIONE.

Ista conclusio declaratur de corpore Christi, quod est in caelo extensive et in Sacramento Altaris idem corpus numero non est extensive, quia totus Christus et totum corpus Christi est sub hostiae qualibet parte, sicut plane patet per doctores theologicos, et per Ecclesiam, quia frangendo hostiam consecratam potest totum corpus Christi esse sub utraque parte. Ergo sub tali hostia, ubicumque est caput Christi, ibi est pes Christi, et ubicumque est pars capitis, ibi est totum caput Christi, et ubicumque est aliqua pars corporis sub hostia vel sub illis accidentibus, ibi est totum totaliter corpus Christi; ergo corpus Christi non est ibi extensive, quia omnes suae partes mutuo sibi invicem inexistunt. Et non habet ibidem partem aliquam extra partem, et hoc est sacramentaliter ibi esse. Et hoc idem accidit in coena Christi, quando corpus Christi in coena sedebat extensive, et illud idem corpus numero non extensive sed sacramentaliter, secundum quod iam dictum est, sub specie panis, quem consecravit, discipulis extabat. Et totum istud patet per fidem catholicam.

[21ª CONCLUSIO]

A Vigesima prima conclusio est ista:

QUOD ALIQUOD CORPUS REPLET ALIQUEM LOCUM EXTENSIVE, QUOD TAMEN NON EST IN LOCO ILLO EXTENSIVE.

Ista conclusio sic persuadetur: omne corpus replet illum locum, in cuius loci qualibet parte existit, nec ipsum locum excedit, nec a loco exceditur. Sed corpus Christi in qualibet parte hostiae consecratae existit nec ipsum excedit locum ibidem nec exceditur ab illo loco; ergo corpus

20, A: 1. tot.../om. E; corpus Christi vel A.

2. determinationes catholicas E.

3. coexitum: E (huic lectioni favet Ockham, Quodl. IV, qu. 32: non sequitur, quod pes sit in oculo...; cfr. De Sacramento Altaris, cap. 6; ed Birck, p. 194, 25 ss).

4. extat A; exhibebat E.

21, A: 1. quamvis A.