The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)
by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942
p. 148
quamvis nullo modo mutaretur sub hostia in Altari. Et quod non includit contradictionem idem corpus numero extensum esse in pluribus locis simul non extensive. Patet per 20 et 25 conclusionem.
[29 CONCLUSIO]
A Vigesima nona conclusio est ista:
QUOD IDEM CORPUS NUMERO EXTENSUM POTEST ESSE UBIQUE EXTENSIVE.
Quia pari ratione, qua potest esse simul in duobus locis extensive, potest esse in tribus locis extensive et in quatuor, et sic in infinitum; ergo potest esse ubique extensive. Unde quamvis forte ista inductio ex parte praedicati non sit formalis, in proposito tamen necessaria satis videtur, quia omnes singulares sunt possibiles et composibiles.
[30 CONCLUSIO]
A Trigesima conclusio est ista:
QUOD UNUM ET IDEM CORPUS NUMERO POTEST IN UNO LOCO ESSE ALGIDUM VEL CALIDUM, DULCE VEL AMARUM, HUMIDUM VEL SICCUM, ET SIC DE ALIIS QUALITATIBUS, ET IN ALIO LOCO, IN QUO TAMEN ILLUD CORPUS EXISTIT, NON.
Ista conclusio declaratur sic: Idem corpus numero potest in uno loco extensum esse et non extensum in alio loco, in quo tamen existit: ergo pari ratione idem corpus numero potest in uno loco esse album et non esse album in alio loco, in quo tamen existit. Antecedens patet per 20 conclusionem, et consequentia tenet.
[31 CONCLUSIO]
A Trigesima prima conclusio est ista:
QUOD IDEM CORPUS NUMERO EXISTENS EXTENSIVE IN PLURIBUS LOCIS SIMUL POTEST ESSE ALBUM IN UNO ILLORUM LOCORUM ET NIGRUM IN ALIO LOCORUM ILLORUM.
Ista conclusio declaratur sic: Idem corpus numero potest esse extensive simul in pluribus locis discontinuatis, quamvis nullum aliud corpus vel nullum aliud extensum, quod non sit ipsum vel sua pars, sit in pluribus locis simul, quorum unum potest esse album, in alio locorum non
28, A: 3. sicut add. A.
4. 24 AV.
29, A: 1. om. A. 2. in . . . /om. E. 3. om. A. 4. est add. A. 5. quod A.
30, A: 1. album AV. 2. sic omnes cod. et editio; melius videtur: algidum. 3. non add. A.