The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)
by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942
p. 149
album; ergo idem corpus numero existens extensive in pluribus locis simul, potest esse album in uno locorum et non album in alio locorum. Antecedens istius consequentiae videtur satis evidens, quia non oportet, si prima causa faciat unum corpus sive unum extensum esse in pluribus locis simul, quod propter hoc faciat aliud extensum ab illo totaliter distinctum esse in pluribus locis simul. Et consequentia declaratur: Posito quod A corpus sit in B loco album, et quod idem corpus sit in C loco, tunc clarum est, quod A potest esse in C loco sine hoc quod sua albedo extensa sit in C loco, quo posito, tunc A corpus in C loco non erit album, id est non erit album in C loco, et per consequens potest esse nigrum in C loco [quia nibil est in C loco, quod ipse dicit esse nigrum in C loco].
[32 CONCLUSIO]
A Trigesima secunda conclusio est ista:
QUOD ALIQUOD CORPUS PER FINITAM ALBEDINEM INTENSIVE POTEST ESSE ALBUM IN INFINITUM EXTENSIVE.
Ista conclusio declaratur sic: omnes partes alicuius corporis uniformiter albi per totum possunt sibi invicem inexistere, ita quod quaelibet pars illius corporis inexistat cuilibet parti eiusdem; ergo aliquod corpus per finitam albedinem intensive potest esse album in infinitum extensive. Antecedens illius consequentiae elicitur ex 20 conclusione, quia pari ratione qua prima causa facere potest omnes partes unius corporis sibi mutuo inexistere, potest etiam omnes partes alterius corporis facere sibi invicem inexistere et per consequens potest facere omnes partes corporis uniformiter albi sibi invicem inexistere. Et consequentia declaratur: Posito quod prima causa hoc faciat, tunc infinitae albedines aeque intensae praecise erunt simul. Ergo albedo resultans ex omnibus erit infinita intensive; ergo faciet unum subiectum album in infinitum intensive.
[33 CONCLUSIO]
A Trigesima tertia conclusio est ista:
QUOD IDEM CORPUS NUMERO POTEST ESSE IN INFINITUM ALBUM INTENSIVE IN UNO LOCO ET IN INFINITUM NIGRUM IN ALIO LOCO INTENSIVE.
Et sequitur ista conclusio plane ex duabus praecedentibus immediate.
31, A: 1. sit.../et sic in pluribus locis simul potest esse album in uno scilicet locorum illorum, et in alio illorum locorum nigrum E.
2. nigrum add. A.
3. om. A.
4. [] om. VE.
32, A: 1. om. V E.
2. eadem A.
3. potest.../om. E.
4. prima causa V.
5. int. pr. /infinitae E.
6. extensive A.