The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)

by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942

p. 150

[34 CONCLUSIO]

A Trigesima quarta conclusio est ista:

QUOD ALIQUOD POTEST ESSE ALBUM, QUOD NON POTEST AB ALIQUA VISIONE FINITAE VIRTUTIS VIDERI.

Ista conclusio declaratur sic: Aliquod potest esse album in infinitum intensive; ergo aliquid potest esse album, quod non potest ab aliqua visione finitae virtutis videri. Antecedens istius consequentiae patet per conclusionem proximam praecedentem. Et consequentia declaratur:

Primo: quia tale album potest esse non extensum, et per consequens per carentiam partium extensarum indivisibile, quamvis non simpliciter per carentiam partium aliquarum; et omne tale secundum Aristotelem in De Sensu et Sensato est insensibile.

Item: Per experientiam patet, quod non tantum non extensum sit insensibile, sed etiam aliquid extensum, quia aliquid extensum potest esse ita parvum, quod non potest videri nec etiam tangi nec aliquo sensu humano sentiri.

Item: Excellens sensibile finitum successive corrumpit sensum, ergo in infinitum excellens subito corrumpit sensum; et per consequens tale non potest sentiri. Primum antecedens patet per Aristotelem in 2 De Anima, et consequentia similiter patet, quia aliter caeteris paribus in aequali tempore ageret virtus infinita secundum ultimum suae potentiae sicut virtus finita, quod est contra Aristotelem 8 Physicorum. Et quod hoc sequatur, patet, quia si tale sensibile infinitum non subito corrumperet sensum sed successive, capiatur tunc tempus successionis, et sit gratia exempli una hora, et tempus quo finitum sensibile excellens corrumpit sensum sit gratia exempli una dies, et capiatur aliud sensibile finitum, quod tamen non excedit sensibile finitum, quod corrumpit sensum in una die in tantum quantum dies excedit horam, et vocetur illud sensibile finitum, quod tantum aliud excedit A. Tunc sic: A corrumpit sensum in una hora et praecise in aequali tempore sensibile infinitum corrumpit sensum; ergo in aequali tempore finitum et infinitum secundum eorum posse ultimum agunt aequaliter. Et consimiliter posset probari, quod aliquid posset esse calidum, quod non potest aliquid

A: 1. conclusionis A. 2. l. c. cap. 6 et 7; ed. Didot, t. 3, p. 488 et 492. 3. sit.../om. V; quia...om. E. 4. l. c., cap. 12, 3; ed. cit., t. 3, p. 461. 5. partis A; infinita...finita/om. E. 6. 3 A; l. c. 10 (15), 14; ed. cit. t. 2, p. 364. 7. om. A. 8. sed s./om. A. 9. pars A. 10. sit.../om. V (et tempus...dies/om. E). 11. om. EV. 12. in t./om. AE; pro seq. tunc E. 13. om. A. 14. potest A.