The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)

by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942

p. 151

calefacere finitae resistentiae et quod minus calidum potest aliquid calefacere, quod magis calidum non potest calefacere, et multa similia, quae ex ista conclusione extrahi possunt. Et totum istud dicitur conditionaliter, scilicet si aliquid tale infinitae virtutis posset agere, de quo in secunda parte istius tractatus diffusius patebit.

[Obiectiones]

B Sed contra istam conclusionem instatur: Si tale album non poterit videri, vel hoc erit, quia non potest speciem causare in organo visus vel quia si ipsum posset causare, quantum esset ex parte sua, organum visus tamen non potest talem speciem recipere. Primum non potest dari, ut videtur, quia minor potentia sive albedo minoris virtutis potest causare suam speciem in medio; ergo a multo fortiori albedo maioris virtutis.

Item: Medium, ut suppono, est dispositum ad recipiendum quamcumque speciem coloris; ergo istius coloris infiniti.

Item: Illa eadem albedo in alio loco extensa potest causare suam speciem in medio; ergo ista albedo in isto loco non extensa potest causare suam speciem in medio.

Item: Si sic, scilicet quod talis albedo taliter infinita non potest causare suam speciem in medio, pari ratione aliquod lumen taliter infinitum, scilicet per existentiam omnium partium non posset causare aliquod lumen in medio. Ex quo sequitur, quod aliquod lumen infinitum intensive, posset esse in aliquo medio sine hoc quod tale medium illuminaret, quod non videtur verisimile.

Item: Sequeretur, quod agens sufficiens ad agendum approximaretur debito modo passo sine hoc, quod in tale passum ageret remoto tamen impedimento. Falsitas consequentis elicitur ab Aristotele 1° De Generatione; et consequentia patet, quia haec albedo est sufficiens ad agendum et sufficienter approximata passo, scilicet medio vel organo, ut suppono, et nullum est impedimentum, quia nihil intercipitur inter

A: 15. (aliquid om. E) finitae /est add. V; fin. res. /om. E et ad.: quia non potest magis.

16. quod... /om. AE.

17. in... /alibi E.

B: 1. quando A.

2. potest A.

3. quantum... /om. E. et in seq.: talem speciem tamen visus non posset eam recipere E.

4. Ergo A; pro seq.: in summo E.

5. ista albedo A.

6. bodie E.

7. ergo... /om. E.

8. inexistentiam V; extensionem E.

9. potest A (et in seq.).

10. Consequens est falsum ergo etc. add. E.

11. approximatur VE; l. c. cap. 7, 12?; ed. cit. t. 2, p. 442.

12. multiplici(a)tur A.