The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)
by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942
p. 152
organum et obiectum nisi medium bene dispositum ad susceptionem cuiuslibet speciei; ergo nullum est ibi impedimentum.
Et si dicatur, quod ibi impedimentum est, quod obiectum non est extensum in illo loco, et ita non potest agere in extensum ratione talis indivisibilitatis — Contra: Anima intellectiva est indivisibilis, et tamen agit in corpus ipsum movendo, calorem suum conservando et operationes alias naturales perfectius exercendo; ergo indivisibilitas non impedit actionem corporalem. Nec secundum potest dari, scilicet quod organum non sit susceptibile talis speciei, quia superius dictum est, quod tale excellens sensibile in infinitum corrumpit sensum et non nisi causando speciem in organo talis sensus; ergo organum est susceptibile talis speciei.
Item: Talis albedo non potest esse taliter infinita; ergo conclusio est falsa. Antecedens declaratur, quia pari ratione qua Deus posset facere omnes partes talis albedinis simul inexistere, posset condensare aliquod quantum sive extensum ad non extensionem sive ad non extensum, et sic condensare aliquid in infinitum; et consimili ratione aliquid rarefacere in infinitum, et motum velocitare in infinitum, et tarditatem augmentare in infinitum, et sic de consimilibus aliis infinitis.
[Ad Obiectiones]
C Ad primum istorum dicitur, quod talis albedo, quae habet omnes suas partes sibi invicem inexistentes non potest suam speciem causare in medio nec in organo, quia talis species esset indivisibilis, et cum nihil indivisible sit in medio vel in organo, sequeretur quod existeret sine subiecto, quod per viam naturae secundae non potest fieri. Et propter eandem rationem organum non potest talem speciem recipere.
Sed si ponatur, quod talis albedo cum hoc, quod habeat omnes suas partes sibi invicem inexistentes, repleat locum, sic videlicet, quod ipsa tota et quaelibet sua pars sit in qualibet parte talis loci, sicut nunc de facto corpus Christi totum est sub qualibet parte talis loci, quia sub qualibet parte hostiae, tunc quaeritur, utrum talis albedo posset suam speciem causare aut non. Ad quod respondetur dupliciter: primo tenendo quod non propter disproportionem talis albedinis, medii et organi, quia albedo est infinitae virtutis intensive et medium et organum finitae virtutis; et ideo improportionata sunt recipere ibi operationem sive actionem talis albedinis infinitae. Et radix illius elicitur ab Aristotele 8° Physi-
B: 13. quia nihil ... om. E.
14. quia E (supra "ibi" om. EV).
15. modi diversitatis E.
16. indimensionalis E.
17. extendendo E (in seq.: indimensitas E).
18. organum AV.
C: 1. talis ... /om. E.
2. talis loci, quia ... /om. AV.
3. om. A; in seq.: et ideo improportionabiliter sunt ibi operatio E.