The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)

by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942

p. 153

corum, ubi vult, quod potentia infinita non potest esse in magnitudine finita, quod sic debet intelligi, quod potentia infinita non libera sive rationalis sive non potest esse in magnitudine finita effective agendo et movendo talem magnitudinem, quia ex quo talis potentia non est libera non moderaret operationem suam, sed ageret et moveret, quamtum posset agere et movere, et per consequens moveret in non tempore, cum sit infinitae virtutis: quod secundum Aristotelem 6° et 7° Physicorum includit contradictionem.

Secundo dicitur, quod talis albedo causaret speciem et corrumperet organum subito, quia esset in infinitum extensum. Sed prima responsio est melior, quia si fieret argumentum de tali calore, qui taliter haberet omnes suas partes sibi invicem inexistentes cum hoc, quod repleret locum, videtur plane quod non calefaceret, quia medium non sustineret calorem infinitum.

Ad secundum patet per iam dicta, quia negatur, quod medium sit dispositum ad recipiendum cuiuscumque coloris speciem, posito isto casu.

Ad tertium dicitur negando consequentiam, quia ista eadem albedo, quae est finita in alio loco, est infinita in isto loco, et ideo quamvis sit debita proportio inter ipsam in alio loco et medium requisitum inter agens et patiens, in isto tamen loco proportio talis deficit.

Ad quartum dicitur concedendo conclusionem tamquam possibilem, et hoc totaliter propter disproportionem talis luminis et medii, per quod deberet se multiplicare.

Ad quintum dicitur negando consequentiam, quia impedimentum sufficiens est, quod patiens non est aptum agentis recipere actionem, et hoc non tantum est propter indivisibilitatem per carentiam partium extensarum, sed propter infinitatem, quia agens infinitum non potens se modificare sive moderare per liberum arbitrium disproportionatur passo finito, quod non est verum de anima intellectiva, quae quamvis sit indivisibilis, est tamen forma corporis et sibi invicem finita bene proportionata.

D Ad ultimum dicitur negando consequentiam: quia consequens includit contradictionem, quod aliquid esset densum infinitum, et quod non

C: 4. l. c. cap. 10 (15), 1ss; ed. cit. t. 2, p. 364 s. 5. potentialiter A (et ponit in seq. interdum pluralem). 6. potest .../om. E. 7. potest .../om. V. 8. infinita A. 9. Cfr. op. cit., l. c., cap. 6 (9); ed. cit., t. 2, p. 325; C. 7, cap. 5 ?; p. 341. E om. 6°. 10. albedo.: /albedinem talem non causare speciem erit quia non corresponderet organum obiecto E. 11. organum A. 12. om. E. 13. m. n /om. E. 14. infinita E. 15. in.../om. A. 16. ind. p. /indiversitatem et E. 17. sive m./om. V; modif .../moderare sive moderatione E. D: 1. in add. A.