The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)

by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942

p. 154

haberet extensionem partium, quia ad densitatem requiritur, quod partes sibi invicem propinquius iaceant, quod non potest fieri sine aliquali distantia partium, et per consequens non sine extensione. Similiter quod aliquid sit rarum infinitum includit contradictionem, quia ex hoc sequeretur, quod quaecumque duae partes talis rari plus distarent a se invicem quam prius, quando tale rarum non fuit rarum in infinitum; et per consequens sequitur, quod quaelibet pars illius rari in infinitum in alia parte eiusdem rari ab ipsa distante distaret in infinitum; ergo nulla ibi esset continuitas, ergo non esset rarum: Sed ista sunt contradictoria, scilicet quod aliquid sit rarum in infinitum et quod illud non sit rarum.

Et consimiliter includit contradictionem infinita velocitate aliquid moveri, quia ex hoc sequitur, quod successio esset in non tempore, ergo subito, ergo non esset successio, ergo aliquis motus esset successivus, et ille idem non esset successivus; et quia ista manifeste includunt contradictionem, ideo Deus ista non potest facere.

E Et si dicatur, quod Deus potest in prima parte proportionabili unius horae aliquid condensare ad subduplum et in secunda illud subduplum adhuc in subduplum et sic in infinitum, et consimiliter rarefacere et motum velocitare vel retardare — ad istud breviter dicitur, quod in infinitum Deus hoc potest, quia non est danda pars proportionabilis in qua hoc non potest; sed Deus non potest hoc in infinitum, et hoc propter contradictionem manifeste inclusam, sicut iam superius ostensum est.

F Et si dicatur, quod non potest esse motus velocior quam sit motus primi mobilis, dicitur hoc negando, quia motus primi mobilis in infinitum velocius posset ipsum movere, nec hoc est contra Aristotelem, qui dicit 2° De Caelo quod motus primi mobilis est velocissimus, quia intelligit de facto et non de posse; vel si intelligat de posse, intelligit secundum communem influentiam primi motoris, ut iste sit sensus: motus primi mobilis non potest esse velocior per istam influentiam praecise, sed si debet esse velocior, oportet quod influentia sit specialior et maior.

G Et si dicatur, quod in perpetuis non differt esse a posse, dicitur, quod ista propositio intelligitur quantum ad existentiam, quia in perpetuis posse esse non praecedit esse.

D: 2. propinque EV. 3. sumitur E. 4. sic add. E. 5. Nam add. E. 6. infinitum add. A; V habet longiorem omissionem. 7. ab EV. 8. distincta A; distantis E. 9. infinita.: infinitam velocitatem esse E. E: 1. et in ... /om. E. 2. om. A; pro seq. responsum E. F: 1. numquam A. 2. dico A (et om. h. neg.). 3. quia ... /quod Deus A. 4. potest A. 5. l. c., cap. 4, 7 ss; ed. cit., t. 2, p. 394. 6. p. es. /hi A. G: 1. quod ... /m. (om.) A.