The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)
by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942
p. 155
[35ª CONCLUSIO]
A Trigesima quinta conclusio:
QUOD ALIQUIS HOMO FUIT AB AETERNO, CUIUS HUMANITAS INCEPIT ESSE.
Ista probatur sic: Iste Filius Dei fuit ab aeterno, cuius humanitas incepit esse; iste Filius Dei est aliquis homo; ergo aliquis homo fuit ab aeterno, cuius humanitas incepit esse.
B Sed contra istam conclusionem instatur: si humanitas hominis, qui est Filius Dei, incepit esse, cum ipsa humanitas sit homo, qui est Filius Dei, sequitur quod Filius Dei incepit esse. Et potest probari expositorie sic: ista humanitas incepit esse, ista humanitas est homo, qui est Filius Dei; ergo homo, qui est Filius Dei, incepit esse, et ultra, ergo homo, qui est Filius Dei, non fuit ab aeterno.
C Ad istud breviter dicitur negando istam maiorem: ista humanitas est homo, qui est Filius Dei, quia sicut patet per 15 conclusionem, humanitas assumpta non est homo, sed Filius Dei assumens istam humanitatem ratione istius assumptionis est homo.
[36ª CONCLUSIO]
A Trigesima sexta conclusio est ista:
QUOD ALIQUOD TOTUM FUIT AB AETERNO, CUIUS QUAELIBET PARS INCEPIT ESSE.
Quae probatur sic: Iste homo, demonstrando Filium Dei, fuit ab aeterno, cuius quaelibet pars incepit esse; iste homo est aliquod totum; ergo aliquod totum fuit ab aeterno, cuius quaelibet pars incepit esse. Maior istius declaratur: quia prima particula ab omnibus conceditur, scilicet quod iste homo, demonstrando Filium Dei, fuit ab aeterno; sed secunda particula, scilicet quod quaelibet pars istius hominis incepit esse, declaratur: Nam quaelibet pars essentialis istius hominis incepit esse, et quaelibet pars integralis incepit esse, ergo quaelibet pars illius hominis incepit esse. Ista consequentia est de se nota. Et prima pars ante-
35, A: 1. om. A.
2. et A.
B: 1. om. A.
2. A non distinguit clare inter "quae" et "qui."
3. sequitur .../om. E.
4. canc. et ponit hominis A.
C: 1. breviter .../nego E.
2. XIV E.
36, A: 1. iste .../om. E.
2. cuius .../etc. E.
3. om. E.
4. pars A.
5. et EV (et in seq. pars V).
6. quia A.
7. et quaelibet .../om. V.
8. quaelibet .../etc. E.