The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 253

[Tres opiniones de transsubstantiatione]

C Pro istis et consimilibus argumentis est sciendum, quod in ista materia triplex est opinio.

[1 opinio] Quarum prima ponit in consecratione hostiae, quod panis, qui est subiectum accidentium ipsius hostiae, transsubstantiatur in corpus Christi ad istum intellectum, quod talis transsubstantiatio est quodammodo transmutatio et conversio panis in corpus Christi, qua transsubstantiatione facta non est ibi panis, sed accidentia, quae prius fuerint in pane tamquam in subiecto, postea existunt sine subiecto.

[2 opinio] Secunda opinio consimiliter ponit, quod in consecratione hostiae panis transsubstantiatur in corpus Christi, non quod ipse panis aliquo modo convertatur in corpus Christi, vel quod corpus Christi aliquo modo fiat ex pane, quia corpus Christi nullo modo fit, ex quo prius secundum se et secundum quamlibet sui partem fuit, sed ad istum intellectum, quod talis transsubstantiatio nihil aliud est quam panem desinere esse et verum corpus Christi sub accidentibus hostiae existere; et sic adhuc illa opinio ponit quod accidentia istius hostiae consecratae sunt sine subiecto.

[3 opinio] Tertia opinio adhuc consimiliter ponit, quod panis transsubstantiatur in corpus Christi, non quod panis aliquo modo mutetur vel convertatur in corpus Christi, sicut opinio prima ponit, nec etiam quod panis desinat esse, sicut ponit secunda opinio, sed ad istum intellectum, quod transsubstantiatio panis in corpus Christi nihil aliud est, quam quod corpus Christi virtute verborum sacramentalium secundum se totum et secundum quamlibet sui partem coexistit cuilibet parti panis; et tunc secundum istam opinionem accidentia hostiae non existunt sine subiecto post consecrationem, sed sunt in pane tamquam in subiecto post consecrationem sicut prius. Et dicunt sic opinantes, quod non est articulus fidei credere panem per transsubstantiationem desinere esse, sed credere, quod verum corpus Christi per transsubstantiationem in ista hostia consecrata consistit. Et istam opinionem tangit Magister in quarto Sententiarum nec ipsam multum reprobat. Et secundum istam tertiam opinionem omnes apparentiae faciliter solverentur, scilicet nutritio ex hostiis consecratis et corruptio hostiae per diuturnitatem temporis, et sic de multis aliis.

C: 1. transferatur A et in seq. etiam translatio.

2. transsumptione (etiam supra E) transferatione A.

3. erunt A.

4. om. A.

5. ipse ... / om. A; seq. ... fit / om. E.

6. vel coexistere add. E.

7. sicut ... / om. A.

8. om. A.

C: 9. post ... / om. E.

10. et A.

11. existere (et om. "quod") E; consistere A.

12. Magistrum Sententiarum 1. 4, d. 11, c. 2; Ockham S. IV, q. 6 K, Quodl. IV, q. 35 (ed. Strassburg), De Sacramento Altaris (II) 5, ed. Birch p. 158s. (et notas!). Cf. etiam R. Holkot Super Sentent. I, IV, q. 4.