The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 254
[Ad obiectiones]
D Sed quia ista opinio non communiter tenetur, ideo ponebatur conclusio secundum secundam opinionem, quae reliquis communior reputatur, praecipue a modernis. Et ideo ad primum argumentum in oppositum dicitur, quod Aristoteles 1° Physicorum loquebatur de factione sive generatione, quae fit secundum communem influentiam naturalem; sed talis factio non est illa, qua ex non-substantiis fit substantia, et ideo auctoritas Aristotelis in propositio nihil probat. E Ad secundum patet per idem, quia secundum communem influentiam naturalem non nutrimur nisi ex elementis vel elementatis. Et hoc est, quod Aristoteles 2° De Generatione intendit. Possibile est tamen, quod per influentiam specialem, qua accidentibus influitur per se subsistere et per consequens vicem substantiae aliquo modo tenere, nutritio substantialis sive ipsius substantiae potest fieri ex non-elementis vel non-elementatis. F Ad tertium dicitur, quod nullum videtur inconveniens generationem posse fieri sine subiecto per specialem influentiam consimilem primae causae, quali facit existere accidentia sine subiecto, et ideo ex eadem radice, qua unum conceditur, reliquum potest concedi, praecipue cum quorundam valentium quondam fuit opinio nullam necessitatem esse ponendi materiam primam propter generationem naturalium rerum salvandam, quia dixerunt, quod ad generationem ignis ex aere non plus requiritur nisi actio ignis in aerem ipsum aerem corrumpendo. Sed de isto magis cessat sermo, quia forte diffuse tangetur in secunda parte istius tractatus. Et per istas solutiones alia argumenta contra istam conclusionem sicut de generatione vermium ex hostia consecrata et consimilia consimiliter possunt solvi.
[40° CONCLUSIO]
A Quadragesima conclusio est ista:
QUOD DEUS HABET DUAS VOLUNTATES ET DUOS INTELLECTUS ET DUAS SCIENTIAS.
Ista conclusio declaratur: Quia Deus habet voluntatem a qua non distinguitur essentialiter utpote voluntatem, quae est ipsemet Deus, et
D: 1. Quod...ergo / A. 2. r. c. / aliis contraria E. 3. dico V. 4. et in aliis locis philosophiae naturalis add. E. 5. fractione! A. E: 1. per.../ idem quod A. 2. vic.../ sine subiecto E. F: 1. per eandem rationem E. 2. tantum A; tamen E; pro seq.: secundum opinionem quorundam volentium nullam esse ponendam materiam E. 3. illa materia EV. 4. ratio A. 5. et universaliter designari E. 40, A: 1. probatur A.