The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 255
habet voluntatem humanam, quae est anima Christi; et consimiliter habet intellectum, qui est Deus, et intellectum, qui est anima Christi, et scientiam, quae est Deus, et scientiam quae est in anima Christi tamquam accidens in suo subiecto. Et quia ista omnia quasi sunt principia in theologia, et conclusio est theologica, ideo ulterius non probantur.
[41a CONCLUSIO]
A Quadragesima prima conclusio, quae sequitur ex iam dictis, ponitur ista:
QUOD DEUS VULT ALIQUID, QUOD DEUS NON VULT, DEUS INTELLIGIT ALIQUID, QUOD DEUS NON INTELLIGIT, DEUS SCIT ALIQUID, QUOD DEUS NON SCIT, VEL QUOD DEUS IGNORAT.
Prima particula istius conclusionis declaratur: Quia Deus secundum voluntatem, quae est ipsemet Deus, vult aliquid, circa quod non habet aliquem actum secundum voluntatem, quae est anima Christi, et vocetur illud quod Deus taliter vult A; tunc Deus vult A et Deus per voluntatem, quae est anima Christi, non vult A, quia secundum illam voluntatem reliquum actum habet.
B Et si dicatur primo, quod circa omne illud, quod Deus vult per voluntatem, quae est Deus, etiam vult per voluntatem, quae est anima Christi.
Secundo posito, quod aliquid tale esset, quod Deus vellet secundum unam voluntatem et non secundum aliam, adhuc illa consequentia non valeret: Deus non vult A secundum voluntatem, quae est anima Christi, ergo Deus non vult A, quia si sic, sequerentur ista duo contradictoria: iste Deus vult A, iste Deus non vult A.
C Ad primum istorum dicitur, quod conclusio intelligenda est de volitione distincta, et tali volitione Deus per voluntatem, quae est ipsemet Deus, vult infinita, quorum quodlibet est distincte volitum a Deo; sed certe non quodlibet est distincte volitum ab anima Christi, quia sic sequeretur, quod anima Christi haberet simul infinitas volitiones distinctas et sic esset infinitae virtutis, quod nullus ponit. Ergo ponendum est Deum velle aliquid per voluntatem, quae est Deus, quod non vult per voluntatem, quae est anima Christi.
D Ad secundum dicitur, quod quamvis non sequatur formaliter: Deus non vult A per voluntatem, quae est anima Christi, ergo Deus non vult A, tamen ad bonum intellectum ponitur conclusio in esse theologice lo-
40, A: 2. in add. A.
3. et consimiliter ... om. A.
4. om. E.
5. tamquam ... / om. E.
6. et ... / om. E.
41, A: 1. aliquid quod Deus non ignorat add. E (et om. supra "quod").
2. et sic de aliis add. A et desinit hic textus.
41, A: 3. reli. ... / nullum actum circa A habet ut suppono E.
B: 1. pr. q. / om. E.
2. ess. q. / om. E.
C: 1. sequitur V.
2. simul vellet E.
D: 1. om. E.