The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 256
quentium, qui dicunt Deum incepisse, et Deum semper fuisse, Deum esse mortalem vel saltem fuisse mortalem et ipsum esse et fuisse immortalem. Et sic de consimilibus locutionibus, quae omnes, quamvis logice loquendo et stricte non sint verae, ad intellectum tamen, secundum quem dicuntur, sunt verissimae, quia ab omnibus sic intelliguntur: Deus incepit esse secundum naturam humanam, qui tamen semper fuit secundum deitatem; Deus fuit mortalis secundum naturam humanam, qui secundum deitatem existit immortalis.
Et ad consimilem intellectum ponitur prima particula conclusionis, scilicet quod Deus vult aliquid secundum voluntatem, quae est Deus, quod non vult secundum voluntatem, quae est anima Christi. Reliquae duae particulae illius conclusionis consimiliter possunt probari.
[42a CONCLUSIO]
A Quadragesima secunda conclusio est ista:
QUOD UNICA VOLUNTATE DEUS VULT OMNE QUOD VULT ET INTELLIGIT OMNE QUOD INTELLIGIT ET SCIT OMNE QUOD SCIT.
Ista conclusio statim patet, quia voluntate, quae est ipsemet Deus vult et intelligit et scit omne quod scit, quia voluntas et intellectus in natura divina non distinguuntur, eo quod nulla est distinctio in Deo nisi distinctio personalis. Et ideo ubicumque non obviat oppositio relativa, omnia consimilia de Deo expositorie possunt probari, sic arguendo: iste Deus est voluntas divina, iste Deus est intellectus divinus, ergo intellectus divinus est voluntas divina. Item: iste Deus est voluntas divina, iste Deus est scientia divina, ergo scientia divina est voluntas divina. Et sic potest argui de omnibus attributis divinis, semper unum expositorie de alio concludendo, quia inter ipsa non est aliqua oppositio relativa, quae potest discursum expositorium impedire. Sed secus est de personis divinis; quia si sic argueretur: ista essentia est Pater, ista essentia est Filius, ergo Filius est Pater, non sequeretur, quia contra istum discursum obviat oppositio relativa, quae specialiter in ista materia est sufficiens ad talem discursum impediendum.
[43a CONCLUSIO]
A Quadragesima tertia conclusio est ista:
QUOD UNICO ACTU SIVE UNA ET EADEM VOLITIONE DEUS VULT OMNE QUOD VULT, INTELLIGIT OMNE QUOD INTELLIGIT, ET SCIT OMNE QUOD SCIT.
Ista conclusio declaratur sicut praecedens, quia volitio divina et intellectio divina et scientia divina sunt una res simplicissima, quae est
D: 2. Deum ... / om. E. 3. esse mort. ... / om. E; et in seq. mortalem. 4. consequentiae E. 5. et str. / om. E. 6. consimili modo faciliter E.
42, A: 1. volitione hic et in seq. E. 2. distinctio ... / om. E. 3. nisi in ipsa sit E. 4. divina add. (et in s.) E. 43, A: 1. voluntate E.