The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 257

ipsemet Deus, quia si volitio divina non esset ipsemet Deus, sed unus actus superadditus, sequeretur, quod in Deo secundum naturam divinam esset accidens aliquando adveniens et aliquando recedens, et per consequens Deus mutaretur, quod ab omnibus tam theologis quam philosophis reprobatur.

B Verumtamen si fas est dicendum, quibusdam non videtur quod aliqua ratio sit necessitans ponere Deum non posse mutari, praecipue cum omnes theologi ponunt, quod Deus potest recipere aliud a se in unitatem suppositi et illud sustentare et postea ad placitum suum illud dimittere sive fuerit substantia sive accidens, sicut patuit diffuse in quibusdam conclusionibus superius declaratis. Nec processus Aristotelis 7 Physicorum ubi accipit, quod omne quod movetur ab alio movetur, sufficiens est ad hoc necessitandum, sicut superius fuerat tactum; propter quod volunt sic opinantes dicere, quod non argueret maiorem imperfectionem in Deo diversitas actionum perfectarum, utpote volitionum, intellectionum, scientiarum et sic de aliis, quam in angelis vel in animabus. Sed quia ista opinio est tam contra theologiam quam philosophiam, ad praesens asserere nolo.

C (Sed contra praedictam conclusionem instatur. Si volitio divina esset intellectio divina et econverso, sequeretur, quod Deus vellet omne illud, quod intelligit. Consequentia videtur evidens: quia omne illud Deus vult, circa quod habet actum volitionis, sed omne illud, quod Deus intelligit, circa hoc habet actum volitionis; ergo omne illud, quod Deus intelligit, vult, ergo si Deus intelligit aliquem peccare, Deus vult illum peccare, quod videtur absurdum.

Ad illud brevitur dicitur concedendo, quod omnis volitio divina est intellectio divina et econverso, et negando illam, quod omne illud Deus vult, circa quod habet actum volitionis, qui actus volitionis est actus intellectionis, nec ille actus dicitur volitio respectu illius intellecti sed respectu alicuius a Deo voliti. Nec etiam istud consequens valet: Ista intellectio est ista volitio, et Deus intelligit A ista intellectione, ergo Deus vult A ista intellectione sive ista volitione.

Et non tantum negandae sunt tales consequentiae in divinis, sed etiam aliquando in creaturis. Quia posito, quod Sortes probabiliter percutiat parietem super aliquid fixum, quod Sortes non potest probabiliter movere, tunc ista percussio probabilis Sortis est iste motus probabilis Sortis, et tamen non sequitur: Sortes percutit probabiliter parietem, ergo Sortes movet probabiliter parietem. Et consimiliter non sequitur: ista intellectio est ista volitio, et Deus ista intellectione intelligit hoc, ergo Deus ista volitione vult hoc, idem penitus demonstrando.)

[44 CONCLUSIO]

A Quadragesima quarta conclusio est ista:

QUOD IUSTITIA DIVINA EST MISERICORDIA DIVINA.

Quae probatur sic: Iste Deus est iustitia divina, iste Deus est misericordia divina; ergo iustitia divina est misericordia divina.

43, A: 2. volitio ... / transp. post "recedens" in seq; et in sequ. esset pro "sed," et sequitur pro "sequeretur" E.

3. aliquid E.

B: 1. esset dicere E.

2. placitum ... / plenum E.

B: 3. l. c. cap. 1?; ed. cit. t. 2, p. 33s.; cfr. Centil. concl. 1, A, et concl. 12.

4. tam ... / contra theologos E; textus corruptus in V, qui add.: ab omnibus quasi consuetam illam. Seq. () om. E.