The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 258

[45ª CONCLUSIO]

A Quadragesima quinta conclusio est ista, quae ex iam dicta sequitur:

QUIDQUID DEUS FACIT PER IUSTITIAM DIVINAM, FACIT PER MISERICORDIAM DIVINAM, ET ECONVERSO.

Ista conclusio statim patet, quia idem est iustitia divina et misericordia divina.

B Sed contra istam conclusionem instatur: Deus vocavit Petrum et convertebat Paulum per misericordiam divinam, et hoc non fecit per iustitiam divinam, ergo non omne, quod Deus fecit vel facit per misericordiam divinam fecit vel facit per iustitiam divinam. Ista consequentia videtur evidens. Et antecedens quantum ad primam particulam, scilicet quod Deus convertebat Paulum per misericordiam suam patet per se, et quod non convertebat eum per iustitiam suam, declaratur: quia secundum iustitiam divinam Paulus meruit damnationem, quia totis viribus nitebatur fidem destruere christianam; ergo non secundum iustitiam meruit ad fidem vocari.

Item: David dicit in Psalmis: Misericordia eius super omnia opera eius, id est opera misericordiae divinae sunt plura quam opera iustitiae divinae; ergo non omne illud, quod Deus facit per misericordiam, per iustitiam facit.

C Ad primum istorum dicitur concedendo, quod Deus vocavit Petrum et convertebat Paulum per misericordiam suam, et negando, quod hoc non fecit per iustitiam suam. Et ulterius ad probationem dicitur concedendo, quod Paulus secundum iustitiam meruit damnationem et similiter secundum misericordiam, et istud totum potest probari semper expositorie sic arguendo: secundum istam iustitiam Paulus meruit damnationem; ista iustitia est ista misericordia; ergo secundum istam misericordiam Paulus meruit damnationem. Item: secundum istam misericordiam Deus convertebat Paulum; ista misericordia est ista iustitia; ergo secundum istam iustitiam Deus convertebat Paulum.

Verumtamen sicut magna differentia est inter istas duas propositiones: Deus fecit malum et Deus fecit male, ita magna differentia est inter istas duas propositiones: Deus per suam misericordiam convertebat Paulum et Deus misericorditer convertebat Paulum. Et similiter inter istas duas propositiones: Deus per iustitiam suam convertebat Paulum et Deus iuste convertebat Paulum. Et similiter inter istas: Deus per suam misericordiam damnavit Iudam et Deus misericorditer damnavit Judam. Quia per istam propositionem: Deus per suam iustitiam convertebat Paulum, non plus significatur, nisi quod Deus per seipsum, qui est sua iustitia convertebat Paulum, et hoc est verum; sed per istam pro-

45, A: 1. dictis E.

2. probatur E.

B: 1. particul . . . / partem probatur sic E.

2. converti seu add. E.

B: 3. Ps. 144, 9; pro seq.: unde sequitur quod E.

C: 1. nego E.

2. om. V.

3. Deus per . . . / om. V.