The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 259
positionem: Deus iuste convertebat Paulum, significatur, quod Deus ex meritis ipsius Pauli convertebat Paulum vel quod Deus ex debito convertebat Paulum, quarum utraque est falsa. Et consimiliter, per istam propositionem: Deus misericorditer damnavit Iudam, significatur, quod Deus non ex debito vel ex demeritis Iudae damnavit Iudam. Et per istam: Deus iuste damnavit Iudam, significatur, quod Deus ex debito et propter demerita ipsius Iudae, damnavit Iudam, quarum prima est falsa et secunda est vera. Verumtamen in aliquo sensu potest prima esse vera, scilicet quod Deus punivit Iudam, non tamen ita graviter, sicut ipse demeruit.
D Ad secundum dicitur, quod ista propositio: misericordia eius super omnia opera eius, debet sic intelligi, quod Deus frequentius agit cum peccatoribus misericorditer quam iuste; vel sic, quod in omnibus operibus divinis, quae Deus exercet circa homines, agit misericorditer, quia si Deus det eis praemium, plus dat quam merentur, et si Deus eos puniat, minus punit quam demerentur, et ita semper misericorditer agit cum eis.
Et ex his dictis poterit ingeniosus elicere de aliis attributis divinis, qualiter de se mutuo verificantur.
[46a CONCLUSIO]
A Quadragesima sexta conclusio est ista:
QUOD DEUS NON FUIT MISERICORS AB AETERNO.
Et hoc, supponendo, sicut theologi ponunt, quod Deus ex nihilo mundum creavit, et quod misericors connotet aliquid extrinsecum a Deo, cui Deus sit misericors atque clemens.
Ista conclusio statim patet, quia antequam mundus fuit, nihil aliud a Deo fuit, cui Deus misericors fuit, ergo non ab aeterno fuit misericors.
B Sed contra istam conclusionem instatur: quidquid est nunc Deus, ab aeterno fuit Deus, sed misericors est nunc Deus, ergo misericors ab aeterno fuit Deus.
Item: Ita diu, sicut mundus fuit, Deus fuit misericors; sed omni tempore praeterito mundus fuit, ergo omni tempore praeterito Deus fuit misericors, ergo Deus ab aeterno fuit misericors. Maior videtur elici ex declaratione significationis terminorum conclusionis; quia ita diu, sicut aliquid aliud a Deo fuit, cui Deus potuit ostendere suam misericordiam, Deus fuit misericors, et clarum est, quod hoc fuit ita diu, sicut mundus fuit. Et minor declaratur, quod scilicet omni praeterito tempore mundus fuit, quia ante mundum nullum tempus fuit, et a creatione sive ab initio mundi continue fuit tempus, ergo omni tempore praeterito mundus fuit.
C: 4. non plus...nisi add. E. 5. ex meritis.../om. E. 6. quarum.../quae dicitur esse falsa E. 7. vel.../om. V. 8. damnavit E.
D: 1. operatur V. 46, A: 1. nihil.../nullus E. 2. non.../Deus fuit quando aliquis non E. B: 1. om. E.