The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 260

Item: Si non, ergo aliquo tempore praeterito mundus non fuit: vel ergo aliquo tempore praeterito ante creationem mundi vel aliquo tempore praeterito post creationem mundi. Primum dici non potest, quia sicut iam dictum est, ante creationem mundi non fuit tempus; ergo non aliquo tempore praeterito ante creationem mundi fuit haec vera : mundus non fuit. Nec etiam secundum potest dici, quia clarum est, quod non aliquo tempore praeterito post creationem mundi mundus non fuit, quia omni tempore praeterito post creationem mundi mundus fuit.

Item: Deus et summe misericors convertuntur, quia quidquid est Deus est summe misericors, et quiquid est summe misericors, est Deus ; et consimiliter tales verificantur de se conversim tam in propositione de praeterito quam de futuro: ergo simpliciter et absolute convertuntur; sed Deus ab aeterno fuit Deus, ergo Deus ab aeterno fuit misericors.

C Ad primum istorum dicitur concedendo istam conclusionem, quam argumentum probat, scilicet quod misericors fuit ab aeterno Deus; sed ex hoc non sequitur, quod Deus fuit misericors ab aeterno, quia ad veritatem primae non plus requiritur, nisi quod aliquid, quod nunc est misericors, ab aeterno fuit Deus; sed ad veritatem secundae requiritur, quod ab aeterno fuit aliquid aliud a Deo, cui Deus exhibuit suam misericordiam, vel cui Deus fuit misericors.

Ad secundum dicitur concedendo, quod omni tempore praeterito Deus fuit misericors, et negando istam consequentiam: ergo ab aeterno Deus fuit misericors; quia antecedens nihil aliud significat, nisi quod quandocumque aliquid tempus fuit vel caelum movebatur, cuius motu omnes alii motus sunt vel fuerunt mensurabiles, Deus fuit misericors. Sed consequens significat, quod ante initium mundi aliquid aliud a Deo fuit, cui Deus misericors fuit, quod secundum suppositionem superius positam patet esse falsum.

Ad tertium patet per iam dicta, quia conceditur, quod omni tempore praeterito Deus fuit misericors.

Ad quartum dicitur negando, quod Deus et summe misericors simpliciter et absolute convertuntur. Et ad probationem dicitur quod non est sufficiens, quamvis appareat accipi a Porphyrio in fine capituli De Propio, quia non sequitur: quidquid est homo, est risibile, et econverso; et quidquid fuit homo, fuit risibile, et econverso; et quidquid erit homo, erit risibile, et econverso; ergo homo et risibile convertuntur simpliciter et absolute. Nec etiam intendit hoc Porphyrius; sed intendit,

B: 2. non ergo .../aliquo tempore E. 3. non add. V. Ergo .../ergo ante creationem non aliquo tempore mundus fuit E.

4. nam add. E. 5. non aliquo .../om. V. 6. et ...om. E (et supra pro "est" etiam).

C: 7. taliter V. C: 1. quemadmodum E. 2. Ad secundum .../om. V; pro seq. nego V.

C: 3. quantumcumque V. 4. moventur vel add. E. 5. secundum et add. V. 6. et absolute / om. V. 7. dico E. 8. causa sufficiens tamquam causa E. 9. accipi .../esse, quia secundum Porphyrium ad hoc, quod aliquid vel aliqua convertantur simpliciter et absolute, oportet quod antecedens non est nec fuit nec potest esse sine consequente. Exemplum bene sequitur E; loc. cit., cap. 5.