The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 261

quod quandocumque aliqui duo termini sic se habent, quod ab uno personaliter sumpto ad reliquum personaliter sumptum est conversio simpliciter (?) bona et econverso, tunc convertuntur simpliciter et absolute, et sic se habent homo et risibile; quia homo non potest esse nisi sit risibile, nec causa potuit fuisse nisi fuerit risibile. Sed sic non est de istis duobus terminis: Deus et misericors, quia Deus fuit vel potuit fuisse, quamvis non fuisset misericors.

[47ª CONCLUSIO]

A Quadragesima septima conclusio est ista:

QUOD IN ALIQUO INSTANTI DEUS FUIT, ANTE QUOD INSTANS DEUS NON FUIT.

Ista conclusio declaratur sic: in instanti creationis mundi Deus fuit, et ante illud instans Deus non fuit; ergo in aliquo instanti Deus fuit, ante quod instans Deus non fuit. Ista consequentia est de se nota. Et prima particula antecedentis patet per se, scilicet quod in instanti creationis mundi Deus fuit. Et secunda particula, ista scilicet: ante illud instans Deus non fuit, declaratur: Quia per nullum instans ante illud instans Deus fuit, quia nullum instans ante illud instans fuit, nec per aliquod tempus ante illud instans fuit; ergo ante illud instans Deus non fuit, ideo etc. Ista consequentia patet: Quia suppono ad praesens sicut grammatica tradit, quod ante, tunc, olim, quando, diu, diutius et consimilia sint adverbia temporis, et per consequens, si Deus ante illud instans fuit, aliquo tempore vel aliquo instanti ante illud instans fuisset; ergo ex opposito: si nullo tempore nec aliquo instanti ante illud instans Deus fuit, ante illud instans Deus non fuit.

B Sed contra istam conclusionem instatur: Deus aeternaliter fuit, et mundus non aeternaliter fuit, ergo Deus ante mundum fuit, ergo ante instans creationis mundi fuit.

Item, haec est vera: Deus ab aeterno fuit; tunc quaero: quid sit illud aeternum, per quod Deus fuit, scilicet utrum sit Deus vel aliquid aliud a Deo. Non videtur, quod sit Deus, quia tunc sic dicendo: Deus ab aeterno fuit, vel Deus per aeternum fuit, tantum esset dictu sicut: Deus per Deum fuit vel Deus a Deo fuit, quod non videtur verum, quia per istas propositiones non denotatur aliqua mensura sive aliqua mensuratio existendi, sed potius quaedam creatio vel processio vel generatio. Sed clarum est, quod quamvis Deus Pater concedatur generasse Deum Filium,

C: 10. causam ponis? V. 11. Nec etiam.../ Et ista est in- tentio Porphyrii E. 12. posset V. 13. et clemens add. E. 47, A: 1. fuit ante.../ non fuit, id est, Deus in non instanti fuit E. 2. quia.../ om. E. 47, A: 3. fuit.../ om. V. 4. supposito E. 5. ante.../ om. E. 6. non add. V. B: 1. et.../ om. E. 2. duratio E. 3. vel proc.../ om. V.