The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 262
et per consequens quodammodo fuisse causa Filii, a nullo tamen conceditur, quod Deus est vel fuit causa Dei, quia Deus penitus nullam causam habet. Relinquitur ergo, quod illud aeternum sit aliquid aliud a Deo, quod est mensura existentiae divinae; et cum in omni mensura non indivisibili sit prius et posterius, videtur, quod in aeternitate fuerit prius et posterius, et per consequens ante et post; ergo si Deus ab aeterno fuit, vere et convenienter potest dici, quod Deus ante instans creationis mundi fuit, quamvis ante instans creationis nullum fuit tempus.
C Ad primum istorum dicitur breviter negando istam consequentiam: Deus aeternaliter fuit, et mundus non aeternaliter fuit, ergo ante mundum Deus fuit. Et hoc semper supponendo cum grammatica, sicut dictum est, quod ante et post et caetera sint adverbia temporis.
D Ad secundum dicitur, quod catholice loquendo nihil aliud a Deo fuit aeternaliter, quia fides tenet, quod omne quod est vel fuit, sit vel fuit creator vel creatura, et quod nulla creatura aeternaliter fuit et per consequens aeternitas non est aliquid aliud a Deo. Nec etiam concedendum est proprie loquendo, quod sit ipsemet Deus, quia Deus non est mensura nec mensuratum, cum ipse sit ens infinitum. Ideo omnes istae propositiones: Deus ab aeterno fuit, Deus in aeternum erit, Deus aeternaliter fuit, Deus aeternaliter erit, stant loco istarum: Deus non habuit causam suae existentiae vel initium, Deus erit et non habebit causam corruptivam sui vel finem suae existentiae. Et ita proprie loquendo, in aeternitate non est prius nec posterius, ante, post vel retro. Et ideo quamvis condedatur secundum intellectum iam positum, quod Deus aeternaliter fuit, non tamen propter hoc oportet concedere de virtute sermonis, quod Deus ante creationem mundi fuit, vel quod Deus ante mundum fuit.
[48 CONCLUSIO]
A Quadragesima octava conclusio est ista:
QUOD DEUS IN ALIQUO INSTANTI INCEPIT ESSE.
Et hoc praesupponendo communes expositiones istorum verborum "incipit" et "desinit" et suorum oppositorum iam communiter usitatas. Quae declaratur sic: Deus in instanti creationis mundi fuit, et ante illud instans non fuit; ergo in illo instanti incepit esse. Ista consequentia patet, quia arguitur ab exponentibus ad expositum. Et antecedens patet per proximam conclusionem.
B: 4. et.../ est. Patet E.
D: 1. quia.../ nec E. 2. cum.../ quia est et fuit E. 3. Deus.../ om. E. 4. corr.../ om. E.
48, A: 1. quae videtur sequi ex praemissis add. E.
48, A: 2. aliquas E.
3. vel non fuit ante illud instans
add. E.
4. omnibus add. E.
5. consequens E.