The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 263
B Sed contra istam conclusionem instatur: Deus incepit esse, ergo habuit causam sui esse, quia si non, tunc non maiori ratione in illo instanti incepit esse, quam in alio instanti, ergo Deus habuit causam, quod est falsum et superius negatum. C Ad illud dicitur negando istam consequentiam: Deus incepit esse; ergo Deus habuit causam sui esse. Et ulterius ad probationem dicitur negando: quod si non, tunc non maiori ratione in illo instanti incepit esse quam in alio. Et causa est, quia illud instans fuit primum instans, et ante illud instans non fuit tempus vel instans, in quo Deus fuit, et ideo in illo instanti incepit esse.
[49a CONCLUSIO]
A Quadragesima nona conclusio est ista:
QUOD DEUS DESINET ESSE
Et hoc supponendo cum theologia, quae ponit, quod aliquando caelum non movebitur, scilicet post diem iudicii, quia ulterius non erit generatio vel corruptio. Tunc capiatur instans terminans motus caeli, quod vocetur A; tunc sic: In A instanti Deus erit, et immediate post A instans Deus non erit, ergo in A instanti Deus desinet esse. Ista consequentia patet: quia arguitur ab exponentibus ad expositum. Et secunda particula antecedentis etiam de se patet, quia sicut praesuppositum fuit, quod ante sit adverbium temporis, ita suppono nunc, quod post, uniformiter loquendo, sit adverbium temporis. Unde sicut ista convertuntur: hoc fuit ante, ergo fuit in aliquo tempore vel in aliquo instanti ante, consimiliter convertuntur istae: hoc erit post hoc instans, ergo erit in aliquo instanti vel in aliquo tempore post hoc instans.
B Sed contra istam conclusionem instatur: Deus desinet esse, ergo Deus corrumpetur.
Item: A erit post diem iudicii et postquam motus caeli cessaverit; ergo Deus erit, postquam motus caeli cessaverit, ergo in A instanti non desinet esse. Consequentia videtur evidens. Et antecedens declaratur: quia hoc caelum erit, postquam motus caeli cessaverit, hoc caelum est A, ergo A erit, postquam motus caeli cessaverit. Iste discursus, ut suppono, est bonus in A, et praemissae erunt verae in A; ergo conclusio erit vera in A.
C Ad primum istorum dicitur negando consequentiam: quia ad hoc, quod Deus in A desinat esse, sufficit quod per nullum tempus vel in-
B: 1. in aliquo instanti add. E.
C: 1. in aliquo instanti add. E.
2. si.../om. E.
49, A: 1. et quod E.
2. om. E (et seq. "quod").
3. erit.../om. V.
4. omnibus add. E.
49, A: 5. suam expositam E.
6. de se/om. E.
7. om. E.
8. hoc fuit.../om. E.
9. homo E.
10. et homo.
B: 1. refert probabiliter ad cap. 13