The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 264
stans fuerit post A, et quod erit in A; et hoc non potest mensurari propter hoc, quod nullum tempus vel instans erit post A.
Ad secundum dicitur negando, quod Deus erit, postquam motus caeli cessaverit esse, et causa est, quia nullum tempus erit, postquam motus caeli cessaverit esse. Et similiter universaliter (?) negatur, quod A erit, postquam motus caeli cessaverit esse; et causa superius dicebatur, scilicet quod post motum caeli nullum tempus vel instans erit, ergo postea nihil erit.
[50a CONCLUSIO]
A Quinquagesima conclusio est ista:
QUOD IN A INSTANTI ERIT HAEC VERA: SI TUNC FUERIT, DEUS NON ERIT.
Quae probatur sic, et ponatur gratia exempli, quod nunc sit A instans, tunc sic: Deus non erit in tempore praeterito, nec etiam Deus erit in isto instanti praesenti, sicut de se notum est, nec Deus erit in tempore vel instanti futuro; ergo Deus non erit. Et tertia particula antecedentis patet: quia post hoc instans praesens nullum erit tempus vel instans, ut suppono.
Item: Hoc verbum "erit" est verbum futuri temporis, ergo si nullum futurum tempus erit, de nullo verificabitur.
B Sed contra istam conclusionem instatur: Deus est perpetuus, ergo Deus post hoc instans potest esse, ergo Deus post hoc instans erit. Prima consequentia videtur de se evidens, et secunda consequentia elicitur ab Aristotele 2° Perihermenias et 1° Caeli ubi vult, quod in perpetuis non differt esse et posse.
C Ad istud breviter dicitur concedendo, quod Deus est perpetuus, quia ad veritatem istius non plus requiritur quam Deus est et numquam habuit causam suae existentiae nec umquam habebit causam suae corruptionis, quia numquam corrumpetur. Et ulterius conceditur, quod Deus potest esse post A instans, quia Deus posset facere ulterius caelum moveri et tempus esse post A instans. Et ulterius negatur consequentia: ergo Deus erit post A instans. Et ulterius ad illam propositionem Aristotelis dicitur dupliciter: Primo quod Aristoteles supponit, quod motus caeli non posset cessare, et per consequens, quod tempus non posset cessare, cuius oppositum in praesenti supponitur. Et secundo dicitur et melius, quod Aristoteles vult intelligere, quod si aliqua sint, quae
C: 1. om. V. 2. et causa est.../ om. E; lectio "universaliter" vere dubia. 3. ergo.../ om. E. 50, A: 1. supponitur V. B: 1. refert probabiliter ad cap. 13 (12); ed. cit. t. 1, p. 36s.
B: 2. l. c. cap. 12 (8); t. 2, p. 387. Cf. etiam 3° Physic. cap. 4 (9); t. 2, p. 278, et 2° De Generat. cap. 11 (6); t. 2, p. 467. C: 1. sic potest E. 2. et per.../ om. E.