The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 265
perpetue fuerunt et perpetue erunt, non prius fuit de eis verificabile posse esse quam esse. Et ideo quia Deus est perpetuus, non prius fuit verificabile de eo vel de suo nomine (in propositione de actu exercito) posse esse quam esse, et non fuit prius ista verificabilis sive vera: Deus potest esse, quam ista: Deus est. Nec aliud vult Aristoteles intelligere per istam propositionem: in perpetuis non differt esse et posse, quia in talibus potentia essendi non praecedit actum essendi etc.
[51ª CONCLUSIO]
A Quinquagesima prima conclusio est ista:
QUOD ANTEQUAM DEUS FUIT, DEUS POTUISSET FUISSE.
Quae declaratur sic: Ante instans creationis mundi Deus potuit fuisse, et ante instans creationis mundi Deus non fuit; ergo antequam Deus fuit, Deus potuit fuisse. Ista consequentia videtur evidens et prima pars antecedentis, scilicet quod ante instans creationis mundi Deus potuit fuisse, quia ante illud instans Deus potuit creasse mundum et post, sicut omnes theologi tenent; et secunda pars antecedentis patet ex iam dictis in conclusione proxima praecedenti, quia sicut Deus post A non erit, ita ante instans creationis mundi non fuit. (Patet etiam 47ª conclusione.)
[52ª CONCLUSIO]
A Quinquagesima secunda conclusio est ista:
QUOD POSTQUAM DEUS NON ERIT, DEUS POTERIT ESSE.
Et declaratur similiter sicut praecedens: quia Deus post A instans non erit, sicut patet per quinquagesimam conclusionem, et post A instans Deus poterit esse, quia Deus non necessitatur facere tempus cessare in A instanti, sed libere hoc faciet; ergo Deus potest facere post A instans tempus esse; ergo Deus post A instans potest esse; ergo Deus postquam non erit, poterit esse.
[53ª CONCLUSIO]
A Quinquagesima secunda conclusio est ista:
QUOD DANDUM EST ULTIMUM INSTANS REI PERMANENTIS IN ESSE.
Ista conclusio statim patet: quia in A instanti Deus erit, et post A instans Deus non erit, ergo A instans erit ultimum instans existentiae
C: 3. verisimile E. (et infra). 4. transp. E et add.: nec econverso. 5. () om. V. 6. om. E. 51, A: 1. esse E. 2. potuisset fecisse mundum E. 3. potuisset esse E. 51, A: 4. scilicet quod.../ om. E. 5. Deus.../ post instans terminans tempus motus caeli E. 6. () om. E. 52, A: 1. 44 E. 2. om. E.