The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 266

divinae, et Deus est res permanens; ergo dandum est ultimum instans rei permanentis in esse.

Sed contra hoc videtur, quod sit Aristoteles 8 physicorum, ubi elicitur, quod non sit dandum ultimum instans rei permanentis in esse.

Ad illud breviter dicitur, quod Aristoteles ibidem intelligit de rebus permanentibus, quae desinunt esse per corruptionem et habent causam suae corruptionis, quod in proposito non habet locum.

[54 CONCLUSIO]

A Quinquagesima quarta conclusio est ista, quae ex iam dictis sequitur:

QUOD ALIQUA RES INCEPIT ESSE ET DESINET ESSE, QUAE EST INGENERABILIS ET INCORRUPTIBILIS, ITA QUOD NON POTUIT GENERARI NEC ETIAM POTEST CORRUMPI.

Ista conclusio patet: quia Deus incepit esse, sicut patet per 48 conclusionem, et Deus desinet esse, sicut patet per 49 ; et tamen Deus non potuit generari, quia non potuit habere causam, cum ipsemet sit simpliciter prima causa; nec potest corrumpi, quia nec a se nec ab alio: quod non a se, patet, quia ipse est tantae potentiae ad resistendum sicut ad agendum, nec ab alio, quia est maioris potentiae quam aliquid aliud ad ipso. Patet ergo conclusio, scilicet quod aliquid incepit esse etc.

Et si dicatur, quod Deus corrumpebatur, quia moriebatur — Ad hoc dicitur concedendo, quod corrumpebatur secundum naturam humanam, et ideo hoc verum est in alio sensu, quam hic loquimur, quia conclusio intendit dicere, quod Deus secundum divinam essentiam non potest corrumpi.

[Nota de sensu praecedentium octo conclusionum]

B Hic est signanter notandum, quod octo praedictae conclusiones immediate praecedentes potius sunt inter ludicra quam seriosa, et ideo tantummodo causa exercitii dicebantur. Quapropter si cui placeat aliter respondere, potest negare tales consequentias: Deus fuit ante hoc instans; ergo Deus fuit in aliquo tempore vel in aliquo instanti ante hoc instans; Deus erit post hoc instans, ergo Deus in aliquo tempore vel in aliquo instanti erit post hoc instans, et sic de consimilibus; quia ante et post, fuit et erit et consimilia verba et adverbia, quae dicuntur praeteriti temporis vel futuri, frequenter accipiuntur ab auctoribus praecipue theologicis ampliative, ita quod non semper significent

53, A: 1. om. E.

2. vid.../arguitur ab Aristotele E; pro seq. videtur referri ad l. c. cap. 1; ed. cit. t. 2, p. 242.

3. suae existentiae et add. E.

54, A: 1. potest et om. seq.: etiam p. E.

2. nec potuit corrumpi. nam non potuit generari add. E.

3. similiter add. E et om. "simpliciter" supra.

B: 1. finaliter E.

2. inter.../incredibiles quam asserendae E.

3. faciliter add. E.

4. vel in aliquo instanti add. V.

5. verba / om. E.

6. ab.../a doctoribus in auctoritatibus E.

7. praecise applicative E.