The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 267

vel connotent tempus praeteritum vel futurum; sed ideo dicuntur verba vel adverbia temporis praeteriti vel futuri, quia si aliquid tempus praeteritum fuisset, praeteritum, vel quia si aliquid tempus futurum esset, futurum ipsum statim sine nova impositione significarent vel connotarent. Et ideo ad veritatem istius: Deus fuit ante hoc instans, sive ad veritatem istius: Deus fuit, non requiritur, quod aliquid tempus fuit vel quod aliquid instans fuit ante hoc instans, sed sufficit, quod aliquid tempus vel instans potuisset fuisse ante hoc instans, in quo Deus potuisset fuisse, quod quidem tempus vel instans si fuisset, hoc adverbium ante et hoc verbum fuit sine nova impositione statim significassent vel connotassent. Et similiter proportionabiliter dicendum est de ista propositione de futuro: Deus erit post hoc instans.

[55a CONCLUSIO]

A Quinquagesima quinta conclusio est ista:

QUOD UNA ESSENTIA SIMPLICISSIMA ET PENITUS INDIVISIBILIS EST TRES PERSONAE REALITER DISTINCTAE.

Ista conclusio nulla ratione naturali aliquo modo poterit persuaderi, sed sola catholica fide tenetur tamquam illa, quae exsuperat omnem sensum, omnem intellectum humanum et omnem penitus rationem. Sola igitur fide infusa tenetur, sicut satis manifeste elicitur Extra De Summa Trinitate Et Fide Catholica.

[Obiectiones]

B Sed contra istam conclusionem multipliciter instatur:

[7] Primo sic: Ista essentia divina est Pater in divinis; ista eadem essentia divina est Filius in divinis; ergo Filius in divinis est Pater in divinis. Iste discursus patet, quia est expositorius et per consequens manifestus tamquam non indigens aliquo modo ipsum probari maiori evidentia et apparentia regulante, quia medio existente hoc aliquid necesse est extrema coniungi.

Item: Ex opposito conclusionis cum minore, quae prius, sequitur oppositum maioris sic arguendo: Nullus Filius in divinis est Pater in divinis; haec essentia est Filius in divinis; ergo haec essentia non est Pater in divinis. Iste discursus patet, quia in quarto primae. Veruntamen iste secundus discursus adducitur ex superabundanti gratia exempli, non tamquam probativus primi, quia primus per nullum discursum

54, B: 8. om. E.

9. praeteriti E; om. V.

10. praeteritum esset add. E.

11. quia si / om. V.

12. in singulari E; textus videtur valde corruptus.

13. fuit... / om. E.

14. ante hoc... / vel sufficit si aliquid tempus vel instans fuisset E.

54, B: 15. qualiter add. V.

55, A: 1. indistinguibilis E.

2. ergo E.

3. potest E.

4. Corpus Jur. Can. Lib. extra, lib.

1, tit. 1, cap. 1.

B: 1. pro E.

2. quarto modo primae figurae ponitur E.