The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 268
evidentiorem vel magis apparentem potest probari. Maior et minor praedicti discursus eliciuntur ex conclusione, quae ponit, quod essentia divina sit tam coniunctim quam divisim tres personae in divinis.
[2] Item: Si sic, sequeretur, quod una et eadem res numero generaret seipsam (consequens est falsum, ergo etc.). Falsitas consequentis patet tam per philosophos quam theologos, qui omnes concordant in hoc, quod impossibile est aliquam rem seipsam generare. Et consequentia declaratur: Iste Pater in divinis generat Filium in divinis; iste Pater in divinis est ista essentia divina; ergo ista essentia divina generat Filius in divinis est haec essentia divina; ergo haec essentia divina generatur; ergo ista essentia generat et generatur; et non ab alia generatur quam a semetipsa; ergo ipsamet generat se ipsam.
[3] Item: Istae tres personae sunt tres res; et istae tres personae sunt ista essentia; ergo ista essentia est tres res. Et ultra: ergo ista essentia est tria entia, quia ens et res convertuntur tamquam transcendentia. Et ultra: Ergo ista essentia est tres essentiae, quia sicut ens est transcendens, ita essentia, quia omne ens est essentia et omnis essentia est ens.
[4] Item: Si sic, tunc sequeretur, quod essentia divina esset filius Beatae Virginis, et quod Pater in divinis esset filius Beatae Virginis. Falsitas primi consequentis patet per theologos, qui ponunt, quod essentia divina non generatur nec umquam generabatur. Et falsitas secundi consequentis patet per omnes theologos, qui ponunt, quod solus Filius in divinis assumpsit naturam humanam ex Virgine Maria, et non Pater vel Spiritus Sanctus. Et consequentia declaratur: Quia iste Filius in divinis est filius Beatae Virginis; iste Filius in divinis est haec essentia divina; ergo haec essentia divina est filius Beatae Virginis. Et ultra: haec essentia divina est filius Beatae Virginis; haec essentia divina est Pater in divinis: ergo Pater in divinis est filius Beatae Virginis.
[5] Item: Si sic, sequeretur, quod plures essent dii, quod est contra primum praeceptum et secundam conclusionem. Et consequentia declaratur, quia haec est vera: Deus est filius Beatae Virginis, et haec similiter est vera: Deus non est filius Beatae Virginis, quia pari ratione qua prima est vera pro Filio in divinis, secunda est vera pro Patre in divinis et pro Spiritu Sancto, et clarum est quod non possunt verificari pro uno et eodem Deo, ergo verificantur pro diversis diis; ergo plures sunt dii. Et quod non possunt verificari pro uno deo, patet, quia statim sequitur contradictio, scilicet quod iste Deus sit filius Beatae Virginis, et
B: 3. quia nullus est eo apparentior et verior add. E.
4. Maior ... / Praedictus discursus elicitur E.
5. () om. V.
6. qui ... / Unde E.
7. Tunc ultra / om. V.
8. ergo ... / om. E.
9. om. V.
10. generans add. E et mutat alia in mascul. genus.
B: 11. et quod ... / consequens est falsum, ergo etc. E.
12. om. E.
13. incarnabatur add. E.
14. est filius ... / om. E.
15. Et ultra / om. E.
16. est filius ... / om. E.
17. principium E.