The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 269
quod iste Deus non sit filius Beatae Virginis demonstrando eundem deum numero.
[6] Item: Si sic, sequeretur, quod contradictoria sibi invicem contradicentia respectu eiusdem significati essent simul vera. Falsitas consequentis patet tam in Philosophia quam in Theologia et per omnes ratione aliqua utentes, quia nullus intellectis terminis potest consequenti assentire. Et consequentia declaratur: quia capio istas duas propositiones: hoc est Pater, et: hoc non est Pater, quarum prima vocetur A, et secunda B, et per subiectum ipsius A demonstrando essentiam divinam, et per subiectum ipsius B Filium in divinis, tunc sic: A et B sunt simul vera, et A et B sunt contradictoria, ergo duo contradictoria sunt simul vera. Maior istius patet: nam A est verum, quia essentia divina est Pater, et B est verum, quia Filius non est Pater; et minor patet, quia A et B sunt suae propositiones singulares, quarum subiecta praecise idem demonstrant: una est mere affirmativa, alia mere negativa; ergo sunt contradictoria sibi invicem contradicentia; ergo etc.
Contra istam conclusionem alia quasi infinita possunt adduci, quibus uniformiter sicut istis poterit responderi.
[Ad obiectiones]
C [Ad 1 ] Ad primum ergo istorum dicitur negando discursum; quia quamvis multis appareat in materia naturali et in materia creata, non tamen tenet in materia increata et praecipue in propositionibus sive terminis divinae Trinitatis. Unde quia Aristoteles non invenit aliquos alios terminos vel aliquam aliam materiam, in quibus non tenuerit iste discursus, nec ad istam materiam sanctae Trinitatis potuit devenire, ideo generaliter posuit sine aliqua exceptione in omnibus praedictum discursum valere. Sed post tempus Aristotelis sancta Trinitate divinitus revelata a summis doctoribus theologicis inventum est praedictum discursum instantiam pati, quia inveniuntur termini, in quibus non tenet, utpote termini divinae essentiae et Trinitatis.
Et ulterius dicitur ad secundum discursum sicut ad primum: Quapropter theologi corrigentes Aristotelem resolvunt conclusionem sic arguendo: Haec essentia divina est Pater in divinis; haec essentia divina est Filius in divinis; ergo aliquid quod est Filius in divinis, est Pater in divinis. Et tunc sic arguatur ex opposito conclusionis, erit maior falsa, ista scilicet: nihil quod est Filius in divinis, est Pater in divinis.
D [Ad 2 ] Ad secundum dicitur dupliciter: Uno modo distinguendo hoc consequens: idem generat seipsum, quia idem generare seipsum potest intelligi dupliciter, scilicet vel secundum idem suppositum vel
B: 18. om. E: supra pro "deo," eodem C: 1. praecise E. et semel om. E. 2. in ... / om. E. 19. ratione ... / om. E. 3. in ista add. E. 20. et V. 4. om. V. 21. simul ... / duo contradictoria 5. in (et seq. in ablativo) E. sibi invidem contradicentia E. 6. negando E. 22. sibi invicem contradicentia add. E. 1. hoc ... / illud quod E. 23. om. V. 2. dupl ... / om. E.