The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 270

secundum diversa supposita. Primo modo impossibile est, et sic negant theologi et philosophi. Sed secundo modo potest quodammodo sustineri, scilicet quod idem secundum unum suppositum generat et secundum aliud generatur, sicut essentia divina secundum Patrem generat et secundum Filium generatur et secundum Spiritum Sanctum ab utroque spiratur sive procedit. Et tunc nihil aliud resultat, nisi quod Pater, qui est essentia, generat, et Filius, qui est essentia, generatur. Et sic intelligunt auctores, si quando ponant, quod essentia generat et generatur. Secundo modo dicitur negando simpliciter consequentiam. Et ad probationem dicitur negando discursum sicut prius. Sed si discursus debeat valere, oportet conclusionem resolvi per hunc modum: Iste Pater in divinis generat Filium in divinis; iste Pater in divinis est haec essentia divina; ergo aliquis qui est essentia divina, generat Filium in divinis.

Pro quo signanter est notandum, quod quando subiectum conclusionis in ista materia est terminus personalis, debet resolvi genere masculino, et quando est essentialis, in genere neutro, sicut patet in resolutionibus statim dictis, quarum prima fiebat genere neutro et secunda genere masculino.

E [Ad 3 ] Ad tertium dicitur, quod proprie loquendo, sicut ad istam materiam pertinet, maior negatur, ista scilicet: istae tres personae sunt tres res, quia sicut istae tres personae sunt una essentia et non tres essentiae, ita sunt una res et non tres res, et unum ens et non tria entia. Verumtamen improprie loquendo ad sanum intellectum posset concedi in isto sensu (scilicet secundum): Istae tres personae sunt tres, quarum quaelibet est res. Et ideo si in aliquo auctore inveniatur, pie taliter accipi debet.

F [Ad 4 ] Ad quartum dicitur, quod proprie loquendo sicut ista negatur: essentia generatur, ita negatur ista: essentia est filius Beatae Virginis, Deus est filius Beatae Virginis, Beata Virgo generavit Deum, et sic de consimilibus. Verumtamen pie loquendo et ad bonum intellectum, istae propositiones conceduntur, videlicet sensu tali: aliquis qui est essentia, est filius Beatae Virginis, aliquis qui est Deus, est filius Beatae Virginis; Beata Virgo generavit aliquem, qui est Deus, et sic de consimilibus. Et sic debent conclusiones syllogismorum expositoriorum resolvi. Et per hoc patet, quid sit dicendum ad totum residuum argumenti.

G [Ad 5 ] Ad quintum patet per idem, quia conceditur, quod aliquis, qui est Deus, est filius Beatae Virginis, et aliquis, qui est Deus, non est filius Beatae Virginis, sed ex hoc non sequitur, quod sint plures dii (sed quod plures sunt personae).

H [Ad 6 ] Ad sextum dicitur concedendo istam consequentiam tali

D: 3. scilicet ... / quia E. 4. sic E. 5. si ... / qui ponunt E. 6. consequentiam similiter E. 7. in ... / om. E. 8. et ... / om. V. 1. om. E. 2. () om. E. 3. consimile add. E.

F: 1. Essentia est filius ... / iste est filius beatae Virginis, Deus est filius Beatae Virginis, Beata Virgo generavit Deum, et sic de consimilibus E (pro seq. Sed).

G: 1. conceditur E. 2. et aliquis ... / om. E.

H: 3. () om. V.

H: 1. om. E.