The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 271
casu posito: hoc est Pater, et negando istam: hoc non est Pater. Quia sicut plane habetur extra De Summa Trinitate et Fide Catholica, Damnamus, in fine, ubi vult, quod Pater est alius a Filio et Filius est alius a Patre, non tamen aliud. Ex quo colligitur, quod neutraliter non potest exprimi de subiecto personarum, sed masculine tantummode vel feminine, et ideo negatur ipsa minor, in qua subiectum neutraliter demonstrat Filium in divinis.
Item: quando sic dicitur: hoc non est Pater, demonstrando ipsum Filium in divinis, quaero quid sit substantivum huius adjectivi "hoc": non potest dici, quod Filius vel quod persona, quae est Filius, quia sic esset omnino incongrua, et per consequens nec secundum aliquos vera nec falsa; si vero suum substantivum sit iste terminus ens vel iste terminus aliquid vel quodcumque aliud, quod poterit imaginari generis neutri, tunc clarum est, quod propositio est falsa, sicut haec est falsa, sive demonstretur essentia sive persona: hoc ens non est Pater; quia sicut haec est vera: omnis essentia divina est Pater, et ista similiter: quidquid est essentia divina, est Pater, ita haec est vera: omne ens in divinis est Pater (similiter haec: quidquid est ens in divinis, est Pater).
Sed quamvis ista solutio secundum principia fidei sufficiat aliquo modo verbis argumenti, non tamen, ut videtur, difficultati, quod patet faciendo argumentum sive demonstrationem per genus femineum sic arguendo: Haec est Pater, demonstrando essentiam divinam, haec non est Pater, demonstrando personam divinam, quae est Filius; clarum est, quod utrobique idem simpliciter demonstratur; ergo ista sunt duo contradictoria sibi invicem contradicentia, et ista sunt simul vera, sicut notum est, ergo stabit difficultas pristina non soluta.
(Item: Optime potest dici, quod substantivum huius adiectivi "hoc" est iste terminus suppositum, sic quod in minori demonstretur suppositum divinum, quod est Filius, sicut patet per iam dicta, ergo solutio non valet.)
Propter quod aliter dicendum ad argumentum, quod quamvis in istis duabus propositionibus idem numero demonstretur, non tamen idem convertibiliter, quia quamvis essentia divina sit eadem Filio divino, non tamen est alicui alteri per se a Filio non eadem, quod requiritur ad hoc, quod essentia divina esset convertibiliter eadem Filio in divinis. Et hoc est in illa materia singulare. Et ideo negatur, quamvis utrobique idem demonstretur, quod sunt contradictoria sibi invicem contradi-
H: 2. haec E (et in seq.). 3. et.../om. E. 4. sequitur E. 5. distinctio E. 6. adiectivum .. substantivi E. 7. secundum .. / om. E. 8. haec .. / est falsa si dem. ess. per hoc ens E. 9. hoc V. 10. () om. V. 11. sufficiat.../aliqua vera con- tinuat E.
H: 12. difficultatem evadit E. 13. similiter E. 14. de se add. V. 15. () om. V. 16. dicitur E; et om. in seq. "quod" et "quia." 17. et in seq. om. E. 18. p. s./om. E. 19. quod.../sed requireretur quod nulli alteri personae esset eadem E.