The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 272
centia, quia non idem convertibiliter demonstratur, quod ad veram requiritur contradictionem.
[56 CONCLUSIO]
A Quinquagesima sexta conclusio est ista:
QUOD NULLUS DISCURSUS, QUEM ARISTOTELES VEL ALIQUIS ANTIQUORUM POSUIT, EST FORMALIS.
Ista statim patet: Nullus discursus est formalis, cui poterunt inveniri termini, in quibus ratio, id est, in quibus praemissae similis discursus sunt verae et conclusio falsa; sed omnis discursus ab Aristotele positus est huiusmodi; ergo nullus discursus ab Aristotele positus est formalis. Maior elicitur ab Aristotele 1 Priorum. Et minor patet per dicta proxime praecidentis conclusionis, ubi manifeste ex principiis fidei declarabatur discursum expositorium non valere in aliquibus terminis, quia non sequitur: Haec essentia est Pater, haec essentia est Filius, ergo Filius est Pater. Item: non sequitur: omnis essentia divina est Pater, omnis Filius in divinis est essentia divina, ergo omnis Filius in divinis est Pater. Quia istorum discursum praemissae secundum catholicam fidem sunt verae et conclusio penitus falsa et tamquam haeretica ab omnibus fidelibus refutanda. Et tamen primus sicut de se patet est expositorius, et secundus in primo primae manifestissime regulatus, qui ab Aristotele et ab omnibus philosophis mundi ponuntur formalissimi et manifestissimi et simpliciter primi, utpote qui per nullum discursum evidentiorem poterunt aliquo modo probari.
[57 CONCLUSIO]
A Quinquagesima conclusio est ista:
QUOD ALIQUOD SUPPOSITUM IN DIVINIS EST ALIUD SUPPOSITUM A FILIO IN DIVINIS, QUOD TAMEN NON EST ALIUD A FILIO IN DIVINIS.
Quae declaratur sic: Pater in divinis est aliud suppositum a Filio in divinis; et Pater in divinis non est aliud a Filio in divinis; ergo aliquod suppositum divinum est aliud suppositum a Filio in divinis, quod tamen non est aliud a Filio in divinis. Ista consequentia videtur evidens; et prima particula antecedentis, scilicet quod Pater in divinis sit aliud suppositum a Filio in divinis, catholica fide tenetur, quia Pater est suppositum, et non est suppositum, quod est Filius, ergo est aliud suppositum a Filio. Et secunda particula antecedentis, scilicet quod
56, A: 1. philosophorum E. 2. Ista ... / probatur E et transp.
seq. 3. ratio ... / om. E. 4. sim. ... / consimiles E. 5. om. V. 6. om. E.
56, A: 7. utpote .. / nec possent per aliquem discursum evidenter.
57, A: 1. patet de se add. E. 2. catholica ... / quia pater in divinis, filius in divinis, spiritus sanctus in divinis sunt tria supposita realiter distincta E.