The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 273

Pater non est aliud a Filio, patet per Decretalem superius allegatam, qua dicitur, quod Pater est alius a Filio, aliud quidem nullo modo.

[58ª CONCLUSIO]

A Quinquagesima conclusio, quae quasi corrolarie sequitur ex iam dicta, poterit poni talis:

QUOD IN ALIQUIBUS TERMINIS AB INFERIORI AD SUPERIUS AFFIRMATIVE SINE DISTRIBUTIONE CONSEQUENTIA PENITUS NIHIL VALET.

Quia sicut ex iam dictis patet, haec est vera: Pater est aliud suppositum a Filio, et tamen non sequitur: ergo Pater est aliud a Filio, quia antecedens est verum, et consequens falsum, cum tamen ab inferiori ad superius etc. arguitur. Item non sequitur: Pater in divinis generat, ergo Deus generat; Filius in divinis generatur, ergo essentia divina generatur; Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit sive spiratur, ergo Deus spiratur vel a Patre et Filio procedit. In quibus tamen omnibus ab inferiori ad superius arguitur affirmative sine aliqua distributione.

[59ª CONCLUSIO]

A Quinquagesima nona conclusio est ista:

QUOD IN OMNI MATERIA VALET ALIQUIS DISCURSUS FORMALITER, QUI AB ALIQUO PHILOSOPHORUM ANTIQUORUM PONEBATUR, UTPOTE DISCURSUS EXPOSITORIUS ET DISCURSUS IN MODO ET FIGURA REGULATUS, QUORUM CONCLUSIONES VEL CONSEQUENTIAE MASCULINE VEL NEUTRALITER RESOLVUNTUR.

Cuiusmodi sunt tales discursus: Iste Pater in divinis generat, iste Pater in divinis est essentia divina, ergo aliquis qui est essentia divina, generat. Sed non sequitur: ergo aliquid, quod est essentia divina, generat, quia illud aliquid vel esset Filius vel aliud a Filio, et neutrum potest dari sicut ex praedictis planius patet. Consimiliter sequitur: omnis essentia divina est Pater, Filius est essentia divina, ergo aliquid, quod est Filius, est Pater, et non aliquis qui est Filius. (Consimiliter sequitur: haec essentia divina est Pater, haec essentia divina est Filius, ergo aliquid quod est Filius est Pater, et non aliquis qui est Filius.)

B Pro quo est specialiter notandum, sicut superius tangebatur, quod quandocumque subiectum conclusionis secundum discursum naturalem, id est naturaliter a philosophis antiquis inventum, est terminus personalis,

57, A: 3. aliud.../sed non aliud a Filio E. 58, A: 1. correlative E. 2. ex.../ex iam dictis E. 3. superioris respectu eiusdem verbi et respectu eiusdem praedicati add. E. 4. et E. 5. et E.

59, A: 1. formalis E. 2. praemissis V. 3. Filius.../haec essentia.../E. 4. sequitur ergo add. E. 5. est Pater add. E. 6. () om. E. B: 1. debet esse V.