The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 274
debet resolvi conclusio genere neutro, et quando essentialis sive terminus tribus personis communis, genere masculino vel feminino. Verbi gratia, sicut sic arguendo: Iste Pater in divinis generat, iste Pater in divinis est essentia divina, secundum discursum naturaliter inventum subiectum conclusionis debet esse terminus essentialis, qui est terminus communis tribus personis sic concludendo: ergo essentia divina generat, quod nullo modo sequitur, sicut superius declarabatur. Sed optime sequitur resolvendo conclusionem masculine sic concludendo: ergo aliquis, qui est essentia divina, generat, vel feminine sic: ergo aliqua persona, quae est essentia divina, generat. Patet ergo, quomodo fit resolutio, quando subiectum conclusionis secundum discursum naturalem deberet esse terminus tribus personis communis.
Item si sic arguatur: haec essentia divina est Pater in divinis, haec essentia divina est Filius in divinis, clarum est, quod ad istas praemissas secundum discursum naturalem sequitur ista conclusio: ergo Filius in divinis est Pater in divinis, quod ab omnibus fidelibus est firmiter negandum. Cum ergo subiectum conclusionis debet esse terminus personalis secundum discursum naturalem, fiat resolutio neutralis et optimus fiet discursus sic arguendo: ista essentia divina est Pater in divinis, ista essentia divina est Filius in divinis, ergo aliquid, quod est Filius in divinis, est Pater in divinis.
Ex quibus omnibus plane sequitur, quod nullus discursus naturalis, id est naturaliter inventus, est formalis, sed aliquis discursus supernaturaliter inventus est formalis.
[60 CONCLUSIO]
A Sexagesima conclusio est ista:
QUOD QUILIBET CATHOLICUS ET FIDELIS CHRISTIANUS FIRMITER CREDIT ILLUD, CUI NULLO MODO POTEST EX PURIS NATURALIBUS ASSENTIRE.
Quae declaratur sic: Quilibet fidelis christianus, saltem habitualiter, implicite vel explicite credit, quod Pater in divinis non est Filius in divinis, et quod quidquid est Pater in divinis, est Filius in divinis. Et isti copulativae nullo modo potest aliquis ex puris naturalibus assentire, ergo. Ista consequentia est plana et antecedens secundum primam suam particulam intelligenti terminos est manifestum, scilicet quod quilibet fidelis christianus credit, quod Pater in divinis non est Filius in divinis, et quod illud idem quod est Pater in divinis est Filius in divinis. Et secunda particula antecedentis, scilicet quod nullus potest assentire isti copulativae nullus potest assentire ex puris naturalibus. Maior patet, naturalibus alicui assentire, quod ipse ex puris naturalibus iudicat in-
B: 2. personalis ... / om. E. 3. Verbi ... / om. E. 4. vel ... / om. E. 5. si ... / potest argui E. 6. quod ... / om. E. 7. naturalis .. / om. E.
60, A: 1. firmiter ... / faciliter potest credere alicui E.
2. illud quod E. 3. et quod ... / om. E. 4. ex ... / om. E.