The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 275

cludere contradictionem; sed ista copulativa est huiusmodi; ergo isti copulativae nullus potest assentire ex puris naturalibus. Maior patet, quia quilibet experitur, quod quidquid dicatur ore, nullus potest contradictoriis sibi invicem contradicentibus respectu praecise eiusdem significati ex puris naturalibus assentire, sicut nullus posset assentire naturaliter isti (copulativae): haec res est, et illud idem quod est haec res, non est, eadem re demonstrata. Hoc idem etiam elicitur ab Aristotele Metaphysicae, ubi vult, quod nullus potest contradictoriis assentire. Et minor praedictae rationis satis patet, quia Aristoteles et omnes antiqui philosophi et moderni omni fide circumscripta iudicarent praedictam copulativam includere contradictionem, sicut adhuc quilibet experitur et posset faciliter experiri, si a philosophis non credentibus sive infidelibus quaereretur; quia aliter Aristoteles non posuisset necessitatem in discursibus, qui secundum catholicos formaliter minime valent, sicut ex 56 conclusione planius patet.

[Obiectiones]

B [1] Sed contra istam conclusionem difficulter instatur: Quilibet homo ex puris naturalibus habet liberum arbitrium; ergo quilibet homo ex puris naturalibus potest velle assentire cuicumque complexo sive possibili sive impossibili, ergo isti copulativae, sive includat contradictionem sive non, potest assentire. Consequentia videtur de se evidens et antecedens est clarum. Et confirmatur consequentia per beatum Augustinum in libro De Libero Arbitrio, ubi dicit, quod volentis est credere; et hoc idem dicit in suo libro Confessionum, per hoc innuens, quod nullus habet excusationem, quin sit fidelis ad credendum, ex quo habet liberam voluntatem, quia potest credere, quiquid velit.

[2] Item: Si non, sequeretur, quod infidelitas non esset peccatum hominis, sed potius Dei, quia quilibet credit, cui Deus dat fidem, et cui non dat, non potest ex suis naturalibus credere; ergo, ut videtur, non est culpa non credentis, quod ipse non credat, sed potius Dei non dantis sibi habitum fidei, quo mediante credere posset.

[3] Item: Si sic, sequeretur, quod quilibet damnatus iniuste et nequiter damnaretur; falsitas consequentis est de se nota; et consequentia declaratur; quia quicumque damnatur, propter fidei defectum damnatur secundum illud Evangelii: Qui vero non crediderit, condemnabitur; sed non est in potentia hominis habere fidem, cum totaliter supernaturaliter sibi detur; ergo homo non est vituperabilis, si non habet fidem, quia

A: 5. experitur E. 6. quod add. V; pro seq. non E. 7. potest E. 8. om. V. 9. om. E. 10. op. cit., III (sive IV), cap. 3, 7; ed. cit., t. 2., p. 503. 11. indicaverunt E. 12. quia ... / quare Ar. naturaliter posuit E. 13. valerent E.

B: 1. om. E.

B: 2. potest ... / om. E. 3. videtur ... / est E. 4. de se notum E. 5. refert ad lib. 1, cap. 6 (34, 35); sive 1. 2, c. 2 (5-6); P. L., t. 32, col. 1239s, 1242s? Seq. cit. etiam non invenimus. 6. tenens E. 7. om. E. et in seq. quia. 8. conclusio est falsa ergo add. E. 9. est ... / de se patet E. 10. Marc. 16, 16.