The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 276

nullus est vituperabilis pro illo, quod in sua potestate non consistit, secundum Aristotelem 3 Ethicorum, et per consequens si pro illo damnetur, iniuste damnatur.

[4] Item: ulterius sequeretur, quod quilibet homo qui salvabitur vel salvatur, iniuste salvatur, quia non suis meritis; nam sicut nullus est vituperabilis pro illo, quod in sua potestate non consistit, sic etiam nec laudabilis, et per consequens, nec praemibiabilis; ergo si pro illo praemietur, immerito praemiatur, ergo iniuste praemiatur.

[5] Item: Si sic, sequeretur, quod possibile esset aliquem hominem esse qui secundum nullam legem datam damnaretur vel salvaretur, posito quod aliquis puer nutriretur in deserto, ubi numquam aliquem audiret loqui, quid esset credendum vel discredendum, sed tantummodo ex suis puris naturalibus secundum rectam rationis viam quantum posset vivere nutriretur, tunc talis non salvabitur, quia non habet fidem, quia non potest ipsam habere ex puris naturalibus, nec damnabitur, quia numquam peccavit, ex quo semper fecit secundum veram viam rationis melius quod potuit.

Ergo videtur pro istis inconvenientiis et quam pluribus aliis consimilibus vitandis, quod ex puris naturalibus aliquis potest cuilibet articulo fidei assentire.

Sed istis et aliis consimilibus non obstantibus praedicta conclusio est tenenda.

[Ad obiectiones]

C [Ad 1 ] Qua propter ad primum argumentum in oppositum dicitur concedendo, quod quilibet homo ex puris naturalibus quibuscumque aliis circumscriptis naturalibus in debita dispositione manentibus potest cuilibet complexo velle assentire. Sed ulterius negatur consequentia: ergo quilibet ex puris naturalibus cuilibet complexo potest assentire. Experientia namque cogit nos fateri, quod multa possumus velle facere, quae non possumus facere, sicut multi sunt, qui vellent se diligere Deum super omnia, qui tamen propter malum habitum impedientem, quem non possunt statim deponere, non possunt pro nunc Deum super omnia diligere vel sibi omnibus viribus adhaerere. Et ad argumentum dicitur concedendo, quod volentis est credere, quia quicumque vult, potest ex puris naturalibus se disponere ad credendum, non ponendo aliquod obstaculum Spiritui Sancto; et quicumque facit, quod in se est, Deus

B: 11. 2 E; 1 (?) V; cf. l. c., cap. 1,

Iss; ed. c., t. 2, p. 24.

12. sine E.

13. pro.../om. E.

14. om. E.

15. .../om. V.

16. talis.../non posset salvari E.

17. ex.../et E.

18. om. E.

19. quo E.

20. dixerunt quidam add. marg. V.

21. pluribus E.

C: 1. sic add. E.

2. illis add. E. (in seq. determinata).

3. cogit.../regit nos quod statim E. (et in seq. possemus 2x).

4. quod E. (et post "propter": malitiam vel add. E.).

5. pro.../om. E.

6. credere add. E.

7. dando corr. pro credendo marg. V.

8. permalam pertinatiam add. E.