The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 277
ex bonitate infundit sibi habitum fidei, quo mediante cuicumque articulo fidei potest assentire, nec aliud vult intelligere Augustinus.
D [Ad 2 ] Ad secundum dicitur negando, quod non credere non sit culpa hominis, sed Dei. Et ulterius negatur ista consequentia: cuicumque Deus dat habitum fidei, ille credit, et cui non dat, non credit, nec ex puris naturalibus potest bene facere vel credere, ergo non credere non est culpa hominis non credentis sed Dei non dantis. Et causa est, quia homo non facit, quod ex puris naturalibus potest bene facere ad hoc, quod Deus det sibi fidem. Et ideo si consequentia debet valere, oportet plus addere antecedenti, scilicet quod homo faciat, quidquid potest facere ex puris naturalibus ad disponendum se, ut habeat habitum fidei, et ad non ponendum obicem Spiritui Sancto. Unde ista consequentia est bona: homo facit quidquid potest ex puris naturalibus, ad habendam fidem, et non potest habere fidem ex puris naturalibus, et Deus non dat sibi fidem, ergo non est culpa hominis non credentis, quod non habeat fidem. Sed tunc antecedens est falsum, quia cuilibet facienti quod in se est et disponenti se ad fidem recipiendum, Deus paratissime dabit fidem. Unde nullus est citius dispositus ad credendum, quantum ex puris naturalibus potest disponi, quam ipse habeat fidem, nec citius habeat fidem, quam sit dispositus ad habendum, saltem non pertinaciter opposito articulis fidei adhaerendo.
E [Ad 3 ] Ad tertium dicitur negando consequentiam. Et ulterius dicitur, quod quamvis non sit in potestate hominis immediate ad fidem habendam, mediate tamen est in potestate hominis, quia in sua potestate est habere dispositionem, qua mediante statim habebit fidem. Et hoc sufficit ad hoc, quod homo sit vituperabilis, si fidem non habeat, et laudabilis, si habeat; quia clarum est, quod nullus ex se ipso praecise potest aliquid meritorie perpetrare, sed bene potest ex suis puris naturalibus cum communi divina influentia se disponere ad quamlibet virtutem theologicam, utpote ad fidem, spem et charitatem, quibus mediantibus potest meritorie omnia facere, sive vigilet sive dormiat sive quodcumque aliud faciat. Quia secundum Apostolum: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
[Ad 4 ] Ad quartum patet per idem.
F [Ad 5 ] Ad ultimum dicitur, quod tali casu posito, si talis homo non posset venire ad aliquem locum, ubi posset instrui, quid esset faciendum vel dimittendum, credendum vel discredendum, et faceret, quantum posset ex puris naturalibus ad bene vivendum, Deus ex sua bonitate
C: 9. sua gratia E.
D: 1. om. V.
2. et.../om. E.
3. bene.../om. V.
4. et.../om. E ("ponendum")
corr. marg. pro credendo V.)
5. scilicet quod E.
6. sibi add. E.
7. om. E.
8. quam.../qui non E.
D: 9. vel...non E.
10. ipse ess sic E.
11. om. E.
12. opponendo E (et add. sed).
E: 1. catholicam V.
2. anima E.
3. Rom. 8, 28.
4. satis patet ex dictis E.
F: 1. quid V.
2. om. E.