The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 278

baptismo flaminis ipsum baptizaret et virtutibus theologicis saluti necessariis ipsum sufficienter muniret. Et sic finaliter per Dei gratiam salvaretur.

[61 CONCLUSIO]

A Sexagesima prima conclusio est ista:

QUOD NULLUS TERMINUS DISTINCTE SIGNIFICANS ALIQUAM OPERATIONEM DISTINCTAM PERSONARUM IN DIVINIS EST VERIFICABILIS DE ALIQUO TERMINO COMMUNI TRIBUS PERSONIS IN DIVINIS.

Quae declaratur sic: Termini namque significantes distincte operationes distinctas personarum sive proprias certis Personis in divinis sunt tales: generans, generatum, spirans, spiratum, ab utroque procedens, assumens sibi naturam humanam in unitatem suppositi et sic de consimilibus significantibus aliquas operationes nominaliter vel verbaliter, active vel passive, quae non possunt competer personis omnibus coniunctim in divinis; termini autem tribus personis communes sunt tales: Deus, essentia, substantia divina, creatio activa, prima causa et consimiles consignificantes personas divinas divisim et coniunctim, quia quaelibet persona divina est Deus et omnes personae divinae sunt Deus. Primi ergo termini non sunt verificabiles de secundis, quia omnes istae propositiones sunt false: Deus generat Filium in divinis, Deus generatur, Deus procedit a Patre et Filio, et sic de consimilibus, quia pari ratione, qua haec propositio: Deus est generans Filium in divinis, esset vera pro Patre, ista propositio: Deus non est generans Filium in divinis, esset vera pro Filio in divinis; et sic essent duo dii, quorum unus esset generans, et alius generatus. Item: quod tales propositiones sunt false, patet expresse Extra de Summa Trinitate et fi. ca., sicut ex superius dictis patet.

[Obiectiones]

B Sed contra istam conclusionem instatur:

[1 ] Generans Filium in divinis est Deus, ergo Deus est generans Filium in divinis. Antecedens istius consequentiae ab omnibus con-

F: 3. verbis E (et in seq. pro "saluti"; salsem).

4. instrueret E.

5. Cf. pro hac concl. A. Lang, Die Wege der Glaubensbegründung bei den Scholastikern des 14. Jahrbunderts (Beatsäge, Bäumker, Bd. XXX, H. 1-2, Münster, 1930): "Im Centiloquium, wo Ockham seine Ansichten durchwegs stark überbetont..."

61, A: 1. distinctam.../ om. E.

2. in.../ om. E.

3. Illud E.

4. signans distinctas E.

61, A: 5. distinctarum E.

6. sicut add. E.

7. adverbialiter E.

8. termini.../ illud non est E; et in seq. commune sicut.

9. termini communes add. E.

10. om. E.

11. de nihilo V.

12. non.../ sunt verisimiles de praedictis E.

13. generat.../ om. E.

14. ista.../ eadem ratione esset E.

15. filii E.

16. ita E.