The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 279

ceditur, quia est articulus fidei; nam Pater generans est Deus, ergo generans est Deus. Et consequentia videtur evidens, quia particularis affirmativa et indefinita affirmativa convertuntur simpliciter.

[2 ] Item: Haec est vera: Deus moriebatur in cruce, Deus surrexit a mortuis, et sic de consimilibus multis, in quibus termini significantes distincte operationes distinctas personarum, id est non competentes cuilibet personarum, verificantur de terminis communibus tribus personis.

[3 ] Item: Istae sunt verae: Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus Sanctus, et tamen praedicta sunt termini significantes distincte operationes distinctas Personarum, quia Pater significat generationem activam in divinis; et quidquid est Pater, est generatio activa in divinis, et quidquid est generatio activa in divinis, est Pater, ergo significat generationem activam; et pari ratione Filius generationem passivam, et Spiritus Sanctus processionem.

[Ad obiectiones]

C [Ad 1 ] Ad primum istorum dicitur negando consequentiam. Et ad probationem dicitur, quod sicut in multis terminis divinis non tenet syllogismus naturalis, ita etiam in multis terminis divinis non tenet discursus enthymematicus naturalis, sicut patet per 58 conclusionem. Sed si talis discursus debet valere, oportet consequens resolvi secundum modum superius declaratum in declaratione 59 conclusionis. Propter quod ista consequentia negatur: generans Filium in divinis est Deus, ergo Deus est generans Filium in divinis. Sed bene sequitur: ergo aliquis, qui est Deus, est generans Filium in divinis.

D [Ad 2 ] Ad secundum dicitur negando istas propositiones quantum est de virtute sermonis: Deus moriebatur in cruce, Deus surrexit a mortuis et sic de consimilibus. Et si in aliquo loco authentico tales propositiones inveniantur, pie debent exponi secundum sanum intellectum dicentis, qui per tales, istas et consimiles intelligit: Filius, qui est Deus, moriebatur in cruce, Filius, qui est Deus, surrexit a mortuis, aliquis, qui est Deus, moriebatur in cruce.

[Ad 3 ] Ad tertium dicitur, quod quamvis tales termini significant distincte operationes distinctas personarum, non tamen immediate, quia non immediate correspondent conceptibus talium operationum, id est

B: 1. om. E. C: 6. quid E. 2. significant E. D: 1. istam V. 3. id.../et illud E; et post seq.: 2. om. E. ess competens E. 3. om. E. 4. in divinis et tamen verif. E. 4. dic.../dicendo quod E. 5. om. E. 5. istas.../propositiones et alias E. 6. om. E. 6. intelligitur E. C: 1. om. E. 7. aliquis.../et sic de consimilibus aliis E. 2. om. E. 8. distinctas (et in seq. distinctivas) E. 3. debeat E. 9. quia.../om. E. 4. et add. E. 5. Dicitur ad E.