The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 280
conceptibus, quibus tales termini generatio, processio etc. imponebantur ad significandum, quia clarum est, quo alius est certe pius, quo iste terminus Pater imponebatur ad significandum, et alius, quo iste terminus generatio activa imponebatur ad significandum, sicut album significat cygnum, non tamen immediate, id est immediate correspondet conceptui, quo iste terminus cygnus fuit impositus ad significandum. Et illo modo intelligitur iam dicta conclusio.
[62 CONCLUSIO]
A Sexagesima secunda conclusio est ista:
QUOD CHRISTUS SECUNDUM SUAM ESSENTIAM DIVINAM NON EST FILIUS DEI, QUAMVIS SECUNDUM SUAM NATURAM HUMANAM SIBI IN UNITATEM SUPPOSITI ASSUMPTAM SIT FILIUS DEI.
Ista conclusio declaratur sic: Deus numquam generavit nec generat nec generabit umquam Filium in divinis; ergo Deus non habet Filium in divinis. Ista consequentia videtur evidens, et antecedens patet ex proxima conclusione, scilicet quod Deus non est generans nec generatus.
B Sed contra istam conclusionem instatur per illud Evangelii, quo centurio dicebat: Vere Filius Dei erat iste.
C Ad istud dicitur, quod dictum centurionis habet duplicem sensum: unum talem: Iste, demonstrando Jesum, erat vere Filius Patris divini, qui est Deus. Alius sensus est iste: Iste Jesus ratione suae naturae erat filius Dei adoptivus, sicut est quilibet bonus Christianus, licet ille specialius. Et ex istis non sequitur, quod Christus secundum suam naturam divinam sit generatus a Deo sive Filius Dei, quod idem est.
[63 CONCLUSIO]
A Sexagesima tertia conclusio est ista:
QUOD MULTA SUNT VERIFICABILIA DE DEO, QUAE NON SUNT VERIFICABILIA DE ALIQUA PERSONARUM.
Quae declaratur sic: Omnes istae propositiones sunt verae: Deus est Trinitas, Deus est numerus, Deus est communis tribus personis in divinis, et sic de consimilibus. Istae tamen sunt falsae: Pater est Trinitas, Pater est numerus, Pater est communis tribus personis in divinis etc.
D: 10. talium.../om. E. 11. quia.../om. E. 12. agnum E (et in seq.). 13. id.../om. E. 14. et.../et de terminis significantibus immediate distincte distinctivas operationes personarum E. 62, A: 1. suam.../existentiam E. 2. conclusio E.
62, A: 3. nec.../om. E. B: 1. Mt. 27, 54, sive Marc. 15, 40. C: 1. habet.../debet exponi taliter E. 2. om. V. 3. sed E; et in seq. specialiter E. 63, A: 1. verif.../universalia E. 2. aliquo particulari E. 3. personis.../seu pluribus personis E.