The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 281
[64 CONCLUSIO]
A Sexagesima quarta conclusio est ista:
QUOD DEUS EST QUANTITAS.
Quae probatur sic: Omnis numerus est quantitas; Deus est numerus; ergo Deus est quantitas. Maior est nota per Aristotelem capitulo De Quantitate; minor, quia Deus est Trinitas personarum sive numerus ternarius, qui est tres personae in divinis.
B Sed contra istam conclusionem instatur: Nullum accidens est Deus: omnis numerus est accidens; ergo nullus numerus est Deus. Maior est nota de se, et minor apparet: Quia omnis numerus ponitur in genere accidentis, scilicet in genere quantitatis, quia omnis quantitas est accidens.
Item: Si sic, sequeretur, quod essent quatuor res in divinis, scilicet tres personae et Trinitas, quae non est aliqua personarum.
C Ad primum istorum dicitur concedendo maiorem et negando minorem. Et ulterius ad probationem dicitur concedendo, quod omnis numerus continetur in praedicamento quantitatis tamquam res illius praedicamenti, quod quidem praedicamentum dicitur praedicamentum accidentis, non quia quodlibet contentum in illo praedicamento tamquam res illius praedicamenti sit accidens, sed quia omne contentum illius praedicamenti tamquam signum est accidens, id est, quia accidentaliter praedicatur secundum se vel secundum suum concretum.
Ad secundum argumentum dicitur, quod non potius concludit in divinis quam in creaturis: quia posito, quod A sit una anima indivisibilis et B alia, et C tertia, et D istae tres animae sive iste numerus ternarius istarum trium animarum, tunc arguitur, quod hic sunt quatuor res, quia clarum est, quod A est una res et B alia, et C tertia, et D, ut videtur, quarta, quia D est res, et non est aliqua aliarum trium; ergo est quarta res distincta a qualibet aliarum trium et sic ut videtur potest fieri processus in infinitum ponendo, quod E sit numerus quaternarius istarum quatuor rerum, qui quidem numerus est res distincta a rebus praecedentibus; ergo erunt ibi quinque res, quamvis indivisibiles, et potest sic argui in infinitum; erunt ergo ibi infinitae res. Et illud argumentum recte concludit contra illos, qui ponunt, quod totum compositum sit aliud ab omnibus partibus simul sumptis. Et ideo breviter dicitur, quod numerus ternarius non est res distincta a tribus
64, A: 1. patet E.
cit., t. 1, p. 65.
B: 1. patet add. E.
parent E. C: 1. ponitur et add. paulo postea et
continetur E. 2. non... / Dico tamen E. 3. est sicut E. 4. terminus accidentalis vel E.
C: 5. individualis E.
6. om. V (D om. E).
7. a... / om. E.
8. posito E.
9. quamvis... / distinctae, scilicet a, b, c, d, e, et sic ulterius in infinitum, ex quo sequitur, quod ubicumque sunt duae res, quamvis individuales, ibi sunt E.
10. forte E.
11. suis E.