The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 282
unitatibus, quamvis a qualibet unitate illius ternarii ratione alterius unitatis distinguatur. Et ideo negatur ista consequentia: D est, et non est aliqua istarum rerum praecedentium, scilicet non est A, nec est B, nec est C, ergo est quarta res; sed oportet addere adhuc sic: D non est A nec B nec C nec istae simul, ergo D est quarta res. Et si dicatur, quod sic sequeretur, quod substantia composita ex materia et forma non esset distincta a materia et forma: ad illud breviter dicitur concedendo ad praesens consequens, scilicet quod totum non facit numerum distinctum ab omnibus partibus simul sumptis.
Sed ista materia in secunda parte huius operis pertractabitur diffuse. Sufficiat autem ad praesens, quod Trinitas personarum non est quarta res in divinis, praecipue cum quaelibet illarum personarum sit aliquid, quod est ipsa Trinitas, scilicet essentia divina, nec est aliter sentiendum de Trinitate in divinis.
[65ª CONCLUSIO]
A Sexagesima quinta conclusio est ista:
QUOD UNITAS INDIVISIBILIS EST NUMERUS TERNARIUS.
Ista conclusio statim patet ex iam dictis: quia ista essentia divina est numerus ternarius, quia est Trinitas trium personarum; ista essentia divina est unitas indivisibilis; ergo unitas indivisibilis est numerus ternarius.
[66ª CONCLUSIO]
A Sexagesima sexta conclusio est ista:
QUOD UNITAS INDIVISIBILIS EST QUATUOR NUMERI DISTINCTI.
Quod declaratur sic: Vocetur numerus ternarius trium personarum A, et numerus binarius Patris et Filii B, et numerus binarius Filii et Spiritus Sancti C, et numerus binarius Spiritus Sancti et Patris D; tunc planum est, quod hic sunt quatuor numeri, scilicet A, B, C, D; et A non est B, quia numerus trium personarum non est numerus binarius Patris et Filii, nec B est C, quia numerus binarius Patris et Filii non est numerus binarius Filii et Spiritus Sancti; nec etiam C est D, quia numerus binarius Filii et Spiritus Sancti non est numerus binarius Patris et Spiritus Sancti: Ergo hic sunt quatuor numeri distincti. Tunc sic: haec essentia divina est isti quatuor numeri tam coniunctim quam divisim; haec essentia divina est unitas indivisibilis; ergo unitas indivisibilis est isti quatuor numeri distincti tam coniunctim quam divisim.
C: 12. om. V. 13. non.../ est res E. 14. subiecta et (et in seq.: es- sent) V. 15. tres res V. 16. breviter.../concedo breviter E. 17. in.../ alibi est declaranda E.
C: 18. praecise quia E. 19. nec.../ quae est trinitas E. 66, A: 1. Quae conclusio E. 2. om. E. 3. clarum E. 4. om. E. 5. tam.../ om. E.