The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 288
[77 CONCLUSIO]
A Septuagesima septima conclusio est ista:
QUOD NON SUNT PLURES RELATIONES IN DIVINIS QUAM TRES, SCILICET PATERNITAS ET FILIATIO ET SPIRATIO PASSIVA.
Probatur: quia in divinis nulla penitus est distinctio nisi inter personas et proprietates personales, quae consimiliter et eodem modo sicut personae totaliter distinguuntur.
B Et si dicatur, quod in divinis sunt tres relationes personales, utpote paternitas, filiatio et spiratio passiva et aliae relationes, quae sunt communes pluribus personis, utpote spiratio activa et relatio scientiae et relatio cognitionis et dilectionis et sic de aliis, ergo plures sunt relationes in divinis quam tres. Respondetur negando illam consequentiam, quia spiratio activa, quae est Pater et Filius et quae est paternitas est filiatio: hic dicitur negando discursum, sicut in diversis nihil faciunt pluralitatis ultra tres relationes proprias, quia spiratio activa non distinguitur a Patre et Filio, et per consequens nec a paternitate nec a filiatione; et consimiliter dicendum est a multo fortiori de scientia et cognitione et de dilectione, quia sunt omnes istae relationes coniunctim et divisim.
C Et si dicatur: ista scientia est filiatio, ista scientia est paternitas, ergo paternitas est filiatio: hic dicitur negando discursum, sicut in diversis conclusionibus supra positis declaratum est, quod talis discursus in aliquibus terminis in divinis secundum fidem catholicam nihil valet.
[78 CONCLUSIO]
A Septuagesima octava conclusio est ista:
QUOD ALIQUID NATURALITER RELATIVUM EST NATURALITER ET PER SE ABSOLUTUM.
Quae declaratur sic: Paternitas in divinis, quae est naturaliter relativa, est essentia divina sive Deus, qui est naturaliter et per se quid absolutum, immo absolutissimum, utpote qui a nullo alio aliquo modo dependet vel potest dependere; ergo aliquid naturaliter relativum est aliquid, quod est naturaliter et per se absolutum. Et quod paternitas in divinis sit naturaliter relativa, patet quia semper fuit relativa et semper erit relativa, et non potest esse, nisi sit relativa; ergo est naturaliter relativa.
77, A: 1. in.../ reales V.
2. patet E.
3. om. E.
B: 1. sic... / caetera quae sunt
plures E.
2. Sed ad istud breviter dicitur E.
3. quae... / et caetera E.
4. non fac. pluralitatem E.
5. per consequens E.
C: 1. dicendum est E.
2. in... / visum est in conclusionibus superius positis, ubi planius declaratur E.
C: 3. secundum... / minime E; pro seq. valent (et supra tales) E.
78, A: 1. proprie E.
2. quod V.
3. om. E.
4. unde etiam E.
5. quia E; seq. "alio" om. E.
6. poterit E.
7. om. E.