The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 289
B Sed contra istam conclusionem arguitur: nullum non relativum est relativum, omne absolutum est non relativum, ergo nullum absolutum est relativum. Maior est de se nota: quia unum contradictorium negatur a reliquo. Minor etiam patet, quia ideo quid dicitur absolutum, quia non est relativum. C Ad istud dicitur distinguendo maiorem, eo quod non relativum accipitur dupliciter: uno modo namque dicitur de illo, quod sub nulla ratione est relativum, et in illo sensu maior est vera. Alio modo accipitur non relativum pro illo, quod aliquando accipitur absolute, quamvis etiam aliquando accipitur relative, et in illo sensu maior est falsa. Et ulterius dicitur negando minorem, accipiendo non relativum primo modo. Et ad probationem dicitur negando, quod illa sit causa, quare aliquid dicitur absolutum, scilicet quia non est relativum, et hoc semper intelligendo non relativum primo modo, sed causa, quare aliquid dicitur absolutum est, quia aliquando accipitur absolute et non relative sive sub ratione absoluta et non sub ratione relativa.
[79ª CONCLUSIO]
A Septuagesima nona conclusio est ista:
QUOD MULTAE RELATIONES VERIFICANTUR (NUNC) DE DEO SIVE SUNT VERIFICABILES DE DEO, QUAE NON SEMPER VERIFICABANTUR DE DEO.
Ista declaratur sic: relatio creationis ad creatum et relatio dominationis ad servum et (relatio) causationis ad effectum et sic de consimilibus aliis iam verificantur de Deo, quia ipse est nunc creator et dominus et causa, et (tamen) istae relationes non semper verificabantur de Deo, quia antequam creavit, non fuit creator, et antequam habuit servum, nec fuit dominus, ergo aliquae relationes nunc verificantur de Deo, quae non semper verificabantur (de Deo).
[80ª CONCLUSIO]
A Octogesima conclusio est ista:
QUOD ALIQUIS CREATOR FUIT AB AETERNO, QUI INCEPIT ESSE CREATOR, ET ALIQUIS DOMINUS FUIT AB AETERNO, QUI INCEPIT ESSE DOMINUS, ET SIC DE CONSIMILIBUS RELATIVIS, QUAE ALIQUANDO INCEPERUNT DE DEO VERIFICARI.
Ista conclusio declaratur sic: Iste Deus fuit ab aeterno, iste Deus est creator, ergo (iste) creator fuit ab aeterno; et iste creator nunc
B: 1. om. V. 79, A: 3. verificantur V. 2. instatur E. 4. om. V; pro seq. causae E. C: 1. namque.../ om. E, et pro 5. et.../ etc. nunc E. seq. pro. 6. verus V. 2. nulla.../ natura totum V. 7. et.../ om. E. 3. om. E. 8. om. V. 4. et.../ rep. V. 9. verificantur V. 5. et ad.../ rep. V. 10. () om. V. 6. om. V. 80, A: 1. fuit.../ om. E. 79, A: 1. om. V. 2. om. V. 2. sive.../ om. E.