The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 290

est creator, et prius non fuit creatur, et non semper fuit creator; ergo aliquando incepit esse creator; ergo aliquis creator fuit ab aeterno, qui incepit esse creator.

B Sed contra istam conclusionem instatur: Iste creator fuit ab aeterno Deus, ergo Deus fuit ab aeterno iste creator. Ista consequentia patet per conclusionem, quia singularis affirmativa convertitur simpliciter vel per accidens.

Item: Deus incepit esse iste creator, et iste creator est Deus; ergo Deus incepit esse Deus.

Item: Quidquid est nunc in Deo, ab aeterno fuit in Deo; sed relatio creationis est nunc in Deo; ergo relatio creationis ab aeterno fuit in Deo, ergo ab aeterno fuit Deus creator.

C Ad primum istorum dicitur negando consequentiam. Et ulterius ad probationem dicitur, quod non oportet omnem conversionem esse directam, sed aliquando sufficit ipsam esse indirectam sive circumlocutive. Unde ista in proposito debet sic converti: Iste creator fuit ab aeterno Deus, ergo aliquid quod fuit ab aeterno Deus, est iste creator.

Ad secundum dicitur negando consequentiam, quia committitur fallacia figurae dictionis; quia quamvis talis modus arguendi teneat in terminis substantialibus et absolutis, non tamen oportet quod teneat in terminis connotativis.

Ad tertium dicitur negando discursum propter eandem causam, quia videlicet committitur fallacia figurae dictionis, commutando hoc aliquid in quale quid.

[81 CONCLUSIO]

A Octogesima prima conclusio est ista:

QUOD DEUS EST SCIENTIA CUIUSLIBET SCIBILIS, QUOD EST.

Quae probatur sic: Deus scit omne scibile, quod est, et Deus est scientia, qua ipse scit aliquid; ergo Deus est scientia cuiuscumque scibilis, quod est.

B Sed contra istam conclusionem instatur: Deus est scientia cuiuscumque scibilis, quod est; ergo Deus est scientia istius scibilis, quod est, demonstrato aliquo scibili, quod aliquando non erit, et vocetur A; tunc sic: A scibile non est, ergo nulla scientia A scibilis est. Ista consequentia patet per Aristotelem in Praedicamentis, capitulo de relativo. Et antecedens est possibile, ergo et consequens. Tunc sic: nulla scientia, qua scitur A scibile, est, igitur Deus non est; consequentia patet per casum, et antecedens est possibile, igitur et consequens. Ex conclusione ergo sequitur quod possibile sit Deum non esse; sed hoc est impossibile: ergo conclusio est impossibilis.

80, A: 3. om. V.

4. et.../om. E.

B: 1. iste creator est add. E.

2. universalis? V.

3. et E.

4. Item.../om. E.

5. relatio creationis add. E.

C: 1. et videtur quod E.

C: 2. om. E.

3. vel fuit add. E.

4. specialibus V.

81, A: 1. declaratur E.

B: 1. l. c., cap. 5 (7), 17s; ed. cit., t. 1, p. 11.

2. Tunc.../om. E.

3. et E.