The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 291
C Ad istud breviter dicitur concedendo, quod Deus est scientia A scibilis, et ulterius conceditur ista consequentia: A scibile non est, ergo nulla scientia A scibilis est; et conceditur antecedens esse possibile. Sed ulterius negatur consequentia ista: nulla scientia A scibilis est, ergo Deus non est. Et si tunc arguatur: nulla scientia A scibilis est, Deus est scientia A scibilis, ergo Deus non est, conceditur discursus et negatur antecedens, scilicet compositum ex praemissis tamquam compositum ex incompossibilibus.
[82 CONCLUSIO]
A Octogesima secunda conclusio est ista:
QUOD SCIENTIA A SCIBILIS, QUAE SEMPER FUIT, INCEPIT ESSE SCIENTIA A SCIBILIS.
Posito, quod Deus nunc primo sciat A scibile, quod satis est possibile, quia suppono tamquam possibile, quod A scibile nunc incipit esse, ita quod nunc sit et prius non fuit. Et declaratur ista conclusio sic: Ista scientia A scibilis demonstrato Deo semper fuit, quia Deus semper fuit; et ista scientia A scibilis nunc est scientia A scibilis, et ista scientia A scibilis prius non fuit scientia A scibilis; ergo aliqua scientia A scibilis, quae semper fuit, incepit esse scientia A scibilis. Et consimiliter potest probari, quod aliqua scientia A scibilis, quae semper est, desinet esse aliquando scientia A scibilis, posito quod A scibile desinet esse.
[83 CONCLUSIO]
A Octogesima tertia conclusio est ista:
QUOD DEUS ALIQUID, QUOD NUNC NON SCIT NEC UMQUAM SCIVIT, POTEST SCIRE SINE ALIQUA MUTATIONE SUI VEL ALICUIUS ALTERIUS A SE.
Quae declaratur sic: Creet Deus A in B instanti, ita quod ipsum A nec aliquid ipsius A umquam prius fuit, et sit B cras futurum. Tunc sic: Deus numquam scivit A nec scit A, quia non est nec umquam fuit, et Deus sciet A in B instanti, quia A in B instanti erit, et Deus non mutabitur sicut de se notum est; nec A mutabitur in B instanti, quia in B instanti A creabitur per casum; ergo A in B instanti non se habebit aliter quam prius habuit; ergo A in B instanti non mutabitur; ergo sequitur conclusio, scilicet quod Deus aliquid, quod non scit nec umquam scivit, potest scire aliquando sine aliqua mutatione sui vel alicuius alterius a se.
C: 1. consequens V (in longiore nota marg.). 82, A: 5. eris E. 2. etiam? add. V. 6. aliquando ... / om. E. 3. impossibilibus E. 83, A: 1. sciveris E. 2. manifestum E. 8, A: 1. om. E. 2. manifestum E. 2. nunc ... / incepit E. 3. causabitur V. 3. om. E. 4. nunc add. E. 4. demonstrato ... / om. E. 5. sui ... / similis E.