The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 292

B Sed contra istam conclusionem instatur: Deus scit omnia praeterita et omnia futura, antequam sint, fuerint vel fiant; ergo Deus nunc scit A. Ista consequentia est plana; et antecedens patet tamquam principium in theologia, quia in hoc conveniunt quasi omnes auctores authentici theologiae, quod Deus aeque clare cognoscit praeterita, praesentia et futura. Et confirmatur per illud Evangelii, quod ipsemet Christus discipulo suo dixit: Antequam eras sub ficu, novi te. Per quod datur intelligi, quod antequam res futurae sint, Deus ipsas cognoscit.

Item: Si sic, sequeretur, quod scientia Dei posset augmentari sicut scientia humana, quia aliqua alia quam scivit, potest scire et plura quam scivit, potest scire.

C Ad primum istorum dicitur negando antecedens, quantum est de virtute sermonis. Sed ob reverentiam sanctorum doctorum illud antecedens asserentium distinguitur penes amphibologiam, eo quod potest accipi in sensu proprio vel transsumptivo. In sensu proprio negatur, sicut patet per iam dicta; in sensu transsumptivo conceditur, ut sit sensus: Deus scit praeterita et futura, id est Deus est scientia, quae fuit scientia praeteritorum et quae erit scientia futurorum, vel Deus est ille actus, qui fuit cognitio praeteritorum et qui erit cognitio futurorum, vel, propter cavillatores, qui futurorum erit cognitio. Et per hoc exponitur ista auctoritas evangelica: antequam eras sub ficu, novi te, id est, antequam tu eras, ego fui, ille idem actus vel illa eadem cognitio, qua nunc te cognosco.

D Ad aliud dicitur negando consequentiam, quia Deus potest aliqua desinere scire et aliqua incipere scire et alia quam scit scire et plura scire quam scit scire sine augmentatione suae scientiae, quia ad hoc, quod Deus aliquid desinat scire non plus requiritur nisi quod aliquid prius fuit, quod nunc non est. Sic proportionabiliter dicendum est de aliis consimilibus propositionibus de futuro et de possibili.

[84 CONCLUSIO]

A Octogesima quarta conclusio est ista:

QUOD ALIQUID, QUOD DEUS SCIT ET PRIUS SCIVIT, POTEST NUMQUAM SCIVISSE ET NON NUNC SCIRE.

Quae probatur sic et capiatur aliquid contingens de futuro indeterminate verum quod vocetur A. Tunc sic: A Deus nunc scit, et prius scit, ut suppono, et A Deus potest numquam scivisse et etiam nunc non scire, ad istum scilicet intellectum, quod haec est possibilis:

B: 1. om. E. 2. conventum E. 3. doctores E. 4. ita V. 5. Joan. 1, 48. 6. fiant vel existant E. 7. quae non E. 8. alia add. E. C: 1. In sensu ... / om. E. C: 2. om. V. 3. propter E. 4. esses (et in seq.) E. D: 1. om. E. 2. quomodo E. 84, A: 1. accipiatur contingens futurum E. 2. sumptum E et pro seq. et. 3. nunc E.