The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 293
Deus numquam scivit A, et Deus nunc non scit A (ergo aliquid quod Deus scit et prius scivit, potest numquam scivisse et nunc non scire). Ista consequentia est de se nota, et antecedens declaratur sic: A potest numquam fuisse verum et non esse verum nunc in isto instanti; ergo A potest Deus numquam scivisse et nunc non scire. Ista consequentia videtur evidens, quia proprie loquendo nihil scitur vel sciebatur nisi quod est vel fuit verum. Et antecedens adhuc declaratur, quia A est de futuro contingenti, ergo potest non esse verum et per consequens numquam fuisse verum.
B Et si dicatur, quod ista propositio A fuit verum est de praeterito vera, ergo est necessaria.
C Ad istud dicitur negando consequentiam, quia propositio de futuro (et etiam de praeterito) cuius veritas dependet a futuro contingenti, est ita contingens et ita indeterminate vera sicut ipsa de futuro contingenti, a quo dependet.
[85* CONCLUSIO]
A Octogesima quinta conclusio est ista:
QUOD ALIQUID, QUOD DEUS NUMQUAM SCIVIT ET QUOD NON SCIT IN ISTO INSTANTI PRAESENTI, POTEST PRIUS SCIVISSE ET IN INSTANTI PRAESENTI SCIRE.
Quae declaratur sic: capiatur aliquod contingens de futuro, quod nunc est falsum, et vocetur A, tunc sic: A nunc est falsum et numquam fuit verum; ergo A numquam fuit a Deo scitum, nec in isto instanti praesenti scitur. Ista consequentia est plana et antecedens patet per casum. Tunc ultra: A numquam fuit a Deo scitum, nec in aliquo instanti praesenti scitur, et A potest a Deo fuisse scitum et in isto instanti praesenti sciri; ergo aliquid, quod numquam fuit a Deo scitum nec in isto instanti praesenti scitur, potest fuisse a Deo scitum et in isto instanti praesenti scitur. Ista consequentia est plana et antecedens declaratur: quia A est falsum contingens et indeterminate falsum; ergo A potest esse verum in isto instanti praesenti; et per consequens prius fuisse verum; ergo A potest prius fuisse scitum a Deo et ab eodem fieri sciri in isto instanti.
[86* CONCLUSIO]
A Octogesima sexta conclusio est ista:
QUOD ALIQUID, QUOD DEUS ASSERUIT CUM IURAMENTO ETIAM SENSIBILITER, ID EST IN PRAESENTIA ALIQUORUM AUDIENTIUM IPSUM ASSERUISSE, POTEST NUMQUAM ASSERUISSE.
Quae declaratur sic, et capiatur aliquod verum de futuro contingenti, quod prius fuit verum, et vocetur A, et ulterius ponatur, quod
84, A: 4. () om. V.
5. conclusio E.
6. in isto instanti add E.
7. om. E.
C: 1. () om. V.
2. verum et in seq. ipsum V.
85, A: 1. quod V; pro seq. probatur E.
85, A: 2. de.../ om. E.
3. scitur (?) corr. in V.
4. Ista consequentia.../ et E.
5. conclusio E.
86, A: 1. et V.
2. ipsum.../ potest ipsum E.
3. Quod V.