The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 294
Deus asseruit A sensibiliter, quod satis est possibile, ex quo A est verum, quia sic quondam fuit de facto. Exemplum, quando Cristus asseruit Petrum fore ipsum negaturum. Tunc sic: A est falsum et numquam fuit verum, ergo Deus numquam asseruit A. Ista consequentia est evidens, quia aliter sequeretur, quod Deus asseruit falsum, et per consequens mentiebatur, quod ab omnibus tam theologis quam philosophis abnegatur. Tunc ultra ista consequentia est bona et antecedens est possibile, ergo et consequens, ergo aliquid, quod Deus asseruit, potest numquam asseruisse.
B Sed contra istam conclusionem instatur: Nihil quod Deus fecit, potest numquam fecisse; sed istam assertionem Deus fecit; ergo istam assertionem non potest Deus numquam fecisse. Ista maior est de se nota, quia istius oppositae intellectus potest minime assentire; nam secundum omnes hoc privatur Deus, scilicet facere, quod est praeteritum non fuisse praeteritum. Minor patet per casum.
Item: Nihil, quod fuit sensibiliter auditum et dictum, potest numquam fuisse auditum vel dictum; sed ista assertio fuit dicta et audita; ergo ista assertio numquam fuisse dicta vel audita. Maior et minor patent ut prius.
Item: Deus asseruit A fore futurum, et A potest numquam fuisse futurum et non esse futurum; ergo Deus potest fuisse mentitus, quod est absurdum.
C Ad primum istorum dicitur negando discursum, quia ibi committitur fallacia figurae dictionis, commutando hoc aliquid in quale quid. Secundo dicitur, et forte probabilis, concendo conclusionem, scilicet quod istam assertionem Deus non potest numquam fecisse; et ulterius negatur ista consequentia: ergo Deus non potest hoc numquam asseruisse.
Ad secundum patet per idem.
D Ad tertium dicitur negando consequentiam; sed bene sequitur, si sic argueretur: Deus asseruit A fore futurum, et A numquam fuit futurum; ergo Deus mentiebatur. Sed tunc est antecedens impossibile tamquam compositum ex incompossibilibus; sed cum hoc verbo potest numquam valet consequentia de forma.
[87 CONCLUSIO]
A Octogesima septima conclusio est ista:
QUOD DEUS ALIQUID, QUOD REVELAVIT, POTEST NUMQUAM REVELASSE.
Et ista conclusio sicut immediate praecedens in omnibus declaratur, quia totaliter ex eadem radice procedit.
86, A: 4. et fuit verum add. E.
5. scilicet V.
6. Deus V.
7. conclusio E.
8. om. V.
B: 1. arguitur sic. E.
2. fuisse E.
3. nam.../quia hoc solo E, quod melius convenit cum Arist. Ethic. Nicom., lib. 6, c. 2, 6; ed. cit., t. 2, p. 67.
B: 4. non (2 x) add. E.
5. non et post seq. add. non E.
6. esse E.
C: 1. et.../quasi ad idem et melius quod satis probabiliter potest concedi conclusio E.
2. umquam E.
3. om. E.
D: 1. impossibilibus E.
2. cum.../tamen hoc modo E.